PL 125, col. 838
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori
dederit atque ignaviae? [(Cap. 12.)] Advertimus igitur,
quod in acquirendis consiliis plurimum adjungat
vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae
usus, frugalitatis [ al., facilitatis] gratia. Quis enim
in coeno fontem requirat? Quis de turbida aqua potum
petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia,
ubi vitiorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum
existimet? Quis non despiciat morum colluvionem?
Quis utilem causae alienae judicet, quem inutilem
suae vitae videt? Quis iterum improbum, malivolum,
contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum?
Quis non eum omni studio declinet? Quis vero
quamvis instructum ad consilii opem, difficilem tamen
accessu ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis
aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere
sapientiam, si consilium neges? Si consulendi
intercludas copiam, clausisti fontem, ut nec
aliis profluat, nec tibi prosit. Pulchre autem et de
illo convenit, qui habens prudentiam, commaculat
eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet.
Degeneres animos vita arguit. Quomodo
enim eum potes judicare consilio superiorem, quem
videas inferiorem moribus? Supra me debet esse,
cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo,
qui mihi det consilium quod non det sibi, et
mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet? cujus
animum voluptates occupent, libido devincat, avaritia
subjuget, cupiditas perturbet, quatiat metus?
Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quietis? Admirandus
mihi et suspiciendus consiliarius, quem
propitius Dominus patribus dedit, offensus abstulit. » [(Cap. 10.)]
Prudentissimo cuique causam committimus
nostram, et ab eo consilium promptius quam a caeteris
poscimus. Praestat tamen fidele justi consilium,
et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat:
utiliora enim vulnera amici, quam aliorum oscula [(Prov. XXVII)] .
Deinde quia justi judicium est, sapientis
autem argumentum, in illo censura disceptationis,
in hoc calliditas inventionis. Quod si utrumque
connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae
ab universis spectatur admiratione sapientiae, et
amore justitiae: ut omnes quaerant audire sapientiam
ejus viri, in quo utriusque virtutis copula sit. [(Cap. 8.)]
Ideo prudentia et justitia in unoquoque
desideratur, et ea exspectatur a pluribus; ut in quo
ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium
ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat,
quem non putet plus sapere quam ipse sapiat
qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior
sit a quo consilium petatur, quam ille est qui
petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris
posse melius aliquid reperire quam ipse intelligis?
Quod si eum inveneris, qui vivacitate ingenii,
mentis vigore atque auctoritate praestet, et
accedat eo, ut exemplo et usu paratior sit, praesentia
solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet
imminentia, argumentum expediat, remedium ferat
in tempore, paratus sit non solum ad consulendum,