PL 125, col. 839

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur,
ut dicat qui consilium petit: Etsi mala mihi evenerint
per illum, sustineo [(Eccli. XXII, 31)]
. Hujusmodi
igitur viro salutem nostram et existimationem committimus,
qui sit, ut supra diximus, justus et prudens.
Facit enim justitia, ut nullus sit fraudis metus:
facit etiam prudentia, ut nulla erroris suspicio sit.
Promptius tamen nos justo viro quam prudenti committimus. [(Lib. I, c. 30.)]
Pulchrum est igitur bene
velle, et eo largiri consilio ut prosis, non ut noceas.
Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero
ad mercedem adulterii largiendum putes, non est
beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia. Officere
enim istud est, non prodesse alteri. Si largiaris ei
qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat

tuo sumptu perditos qui impugnent Ecclesiam,
non est haec probabilis liberalitas. Si adjuves eum
qui adversus viduam et pupillos gravi decernit jurgio,
aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur,
non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri
quis extorqueat, si injuste quaerat, et juste dispensandum
putet: nisi forte, ut ille Zachaeus [(Luc. XIX)] ,
reddas prius ei quadruplum quem fraudaveris, et
gentilitatis vitia fidei studio, et credentis operatione
compenses. Fundamentum igitur habeat liberalitas
tua. Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas,
fraudem non facias oblatis. » Similiter et in consiliis
agere debet consiliarius, quia est et in consilio
maxima liberalitas.
CAP. V.-- Nihil felicius quam si regnent regnandi scientiam habentes.

Nihil felicius esse rebus humanis quam regnare,
miserante Deo, scientiam regnandi habentes, ex libro
Augustini de Civitate Dei [(lib. V, c. 24)] :
« Qui vera pietate praediti bene vivunt, si habeant
scientiam regendi populos, nihil felicius rebus humanis,
quam si Deo miserante habeant potestatem.
Nos Christianos reges ideo felices dicimus, si juste
regnant, si inter linguas sublimiter honorantium, et
obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur,
sed se homines esse meminerunt; si suam potestatem
ad Dei cultum maxime dilatandum majestati
ejus famulam faciunt; si Deum timent, diligunt,
colunt, si plus amant illud regnum ubi non timent

habere consortes; si tardius vindicant, facile ignoscunt;
si eamdem vindictam pro necessitate regendae
tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum
odiis exerunt; si eamdem veniam, non ad
impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis
indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere,
misericordiae lenitate et beneficiorum largitate
compensant; si luxuria tanto eis est castigatior,
quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus
pravis, quam quibuslibet gentibus imperare: et si
haec omnia faciunt, non propter ardorem inanis gloriae,
sed propter charitatem felicitatis aeternae: si
pro suis peccatis, humilitatis et miserationis et orationis
sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.