PL 125, col. 840
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
Tales Christianos reges dicimus esse felices,
interim spe, postea re ipsa potituros, cum id quod
exspectamus advenerit. »
CAP. VI.-- Quod utile sit bonos reges diu et longe lateque regnare.
Quod utile sit his qui regnant, et quibus regnant,
si boni sint, diu longe lateque regnare, idem id eodem
libro beatus Augustinus demonstrat, dicens [(lib. IV, c. 2)] :
« Si verus Deus colatur, eisque sacris,
veracibus, et bonis moribus serviatur, utile est ut
boni longe lateque diu regnent; neque hoc tam ipsis
quam illis utile est quibus regnant. Nam quantum
ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae
magna Dei dona sunt, sufficit eis ad veram felicitatem,
qua et in ista vita bene agatur, et postea percipiatur
aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum
non tam illis praestatur, quam rebus humanis: malorum
vero regnum magis regnantibus nocet, qui
suos animos vastant scelerum majore licentia; his
autem, qui eis serviendo subduntur, non nocet nisi
iniquitas propria. Nam justis quidquid malorum ab
iniquis dominis irrogatur, non est poena criminis,
sed virtutis examen. Proinde bonus etiam si serviat,
liber est: malus autem etiamsi regnet, servus est;
nec unius hominis, sed, quod est gravius, tot dominorum
quot vitiorum. De quibus vitiis cum ageret
Scriptura divina: A quo enim quis, inquit, devictus
est, huic servus addictus est [(II Petr. II, 19)]
. Remota
itaque justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? »
CAP. VII.-- Belligerare et regnum dilatare sola bonos reges impellit necessitas.
Bella gerere, et dilatare regnum, bonos sola necessitate
vocari, ex libro Augustini de Civitate Dei [(Lib. IV, c. 15.)]
« Belligerare, et perdomitis gentibus
dilatare regnum, malis videtur felicitas, bonis
necessitas. Sed quia pejus esset ut injuriosi justioribus
dominarentur, ideo non incongrue dicitur
etiam ista felicitas. Sed proculdubio felicitas major
est, vicinum bonum habere concordem, quam vicinum
malum subjugare bellantem. Mala vota sunt
optare habere quem oderis, vel quem timeas, ut
possit esse quem vincas. »
CAP. VIII.-- Regis studium in procinctu belli, et exhortatio ad milites.
« Formam regis, et exhortationem ejusdem erga
milites in procinctu belli, Dominus, inquit Augustinus,
per Moysen in Deuteronomio designat, dicens: Non declinet,
inquit, ad dexteram, nec ad sinistram [(Deut. XVII, 20)]
.
Qui si bene direxerit vias
suas, et studia sua coram eo qui est Rex regum,
necessario pacatos regni sui fines possidebit. Unde
et illic mox subditur: Ut longo regnet tempore super
Israel. Porro, si praeceptum custodierit, ut non declinet
ad dexteram neque ad sinistram, foedus securitatis
et pacis de victoria laetus promerebitur. Si
exieris, inquit Dominus, ad bellum contra hostes tuos,
et videris equitatum et currus, et majorem quam tu