PL 125, col. 843

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

suum cui voluerit et cui jusserit dari, Augustinus in
libro de Civitate Dei demonstrat, dicens [(lib. IV, c.
17)] : « Victoriam Omnipotens mittit, atque illa tanquam
regi deorum obtemperans ad quos jusserit
venit, et in eorum parte considit. Hoc vere de illo
vero rege saeculorum dicitur, quod mittat non victoriam,
quae nulla substantia est, sed angelum
suum, et facit vincere quem voluerit. Cujus consilium
occultum esse potest, iniquum non potest. »
CAP. XIII.-- Deum quando pugnatur astare, et justae parti victoriam praeparare.
Quando pugnatur, Deum apertis coelis astare, et
justae parti victoriam praestare, nihilque de propriis
viribus praesumendum, Augustinus in epistola ad
Bonifacium demonstrat, dicens [(epist. 205)] : « Utile

tibi tuisque dabo consilium. Arripe manibus arma,
oratio aures pulset auctoris, quia, quando pugnatur,
Deus apertis coelis spectat, et partem quam inspicit
justam, ibi dat palmam. Nihil de viribus propriis
praesumas, de auctore gloriare virtutum, et nullum
curabis penitus inimicum. »
CAP. XIV.-- Quod non pro paucitate diffidendum, si Dominus cum bellatoribus fuerit.
Quod non in multitudine fidendum, nec pro paucitate
diffidendum in bello sit, si Dominus cum bellatoribus
fuerit, et famosissimum bellum per Gedeonem
Domino disponente actum, et libri Machabaeorum,
et historia Orosii demonstrat, in qua scriptum
est [(lib. XI, c. 9)] . « Xerxes rex Persarum septingenta

millia armatorum de regno, et trecenta de
auxiliis, rostratas etiam naves mille ducentas, onerarias
autem tria millia numero habuisse narratur,
ut merito inopinato exercitui immensaeque classi,
vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix
maria ad cursum suffecisse memoratum sit. Huic
tam incredibili temporibus nostris agmini, cujus numerum
nunc difficilius est astrui, quam tunc fuit
vinci, Leonida rex Spartanorum cum quatuor millibus
hominum in angustiis Thermopylarum obstitit.
Xerxes autem, contemptu paucitatis objectae, iniri
pugnam, conseri manum imperat, ac per triduum
continuum non duorum pugna, sed caedes unius populi
fuit. Quarto autem die cum videret Leonida undique
hostem circumfundi, hortatur auxiliares socios,

ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis
evadant, ac se ad meliora tempora reservent: sibi
vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam,
plus se patriae debere quam vitae. Dimissis
sociis Spartanos admonet de gloria plurimum, de
vita nihil sperandum: neque exspectandum vel hostem,
vel diem, sed occasione noctis perrumpenda
castra, commiscenda arma, conturbanda agmina
fore. Nusquam victores honestius quam in castris
hostium esse perituros. Persuasi igitur mori malle,
in ultionem futurae mortis armantur, tanquam ipsi
interitum suum et exigerent et vindicarent. Mirum
dictu, sexcenti viri castra sexcentorum millium irrumpunt.
Tumultus totis castris oritur. Persae quoque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.