PL 125, col. 844

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

ipsi Spartanos mutuis suis caedibus adjuvant.
Spartani quaerentes regem, nec invenientes, caedunt
sternuntque omnia, castra pervagantur universa, et
inter densas strues corporum raros homines vix
sequuntur, victores sine dubio nisi mori elegissent. »
CAP. XV.-- Quod pro iis qui in bello ceciderunt oblationes offerri debeant.
Quod pro his qui in bello fideliter bellantes ceciderunt,
oblationes eleemosynarum, orationum, et
sacrae hostiae fiducialiter offerri debeant, Scriptura
demonstrat dicens: Vir fortissimus Juda, collatione
facta, duodecim millia drachmas argenti misit Hierosolymam
offerre ea ibi pro peccatis mortuorum, juste
et religiose cogitans de resurrectione (II Mac. XII,

43), ut multi dicerent vanum et superfluum esse offerre
pro mortuis. Consideravit enim quod hi, qui cum
pietate dormitionem acceperant, optimam haberent
repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio
offerre sacrificium pro defunctis, ut a peccatis
solvantur [(ibid., 45, 46)]
.
CAP. XVI.-- Quod reges regum Domino serviant, etiam leges dando pro ipso.
Quod non solum in his, quae praemisimus, reges
Regi regum serviant Domino, sed et leges dando pro
ipso, Augustinus in epistola ad Bonifacium demonstrat
dicens [(epist. 50)] : « Serviant, inquit, reges
terrae Christo, etiam leges ferendo pro Christo.
Quomodo ergo reges Domino serviunt in timore,
nisi ea quae contra Domini jussa fiunt, religiosa severitate

prohibendo atque plectendo? Aliter enim
servit quia homo est, aliter quia etiam rex est. Quia
homo est, ei servit vivendo fideliter: quia vero etiam
rex est, servit leges justa praecipientes et contraria
prohibentes convenienti vigore sanciendo. Sicut servivit
Ezechias, lucos et templa idolorum, et illa excelsa,
quae contra Dei praecepta fuerunt constructa,
destruendo [(IV Reg. XVIII)] . Sicut servivit Josias,
talia et ipse faciendo [(IV Reg. XXV)] . Sicut servivit
rex Ninivitarum, universam civitatem ad placandum
Dominum compellendo [(Jon. III)] . Sicut servivit Darius,
idolum frangendum in potestatem Danieli dando,
et inimicos ejus leonibus ingerendo [(Dan. XIV)] . Sicut
servivit Nabuchodonosor, omnes in regno suo
positos a blasphemando Deum lege terribili prohibendo
[(Dan. III)] .
In hoc itaque serviunt Domino reges,
inquantum sunt reges, cum ea faciunt ad serviendum
illi, quae non possunt facere nisi reges. »
CAP. XVII.-- Quod ad justitiae observationem etiam compellendum sit.
Quod ad justitiae observationem etiam compellendum
sit, Augustinus ad Vincentium demonstrat dicens [(epist. 48)] :
« Putas, inquit, neminem debere
cogi ad justitiam, cum legas patremfamilias dixisse
servis: Quoscunque inveneritis cogite intrare? [(Luc.
XIV, 23.)]
cum legas etiam ipsum primo Saulum,
postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem
magna violentia Christi cogentis esse compulsum?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.