PL 125, col. 853

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
per compassionem. » Hinc sanctus Joannes Chrysostomus [(hom. 17)]
de verbis Evangelii secundum
Matthaeum: Si oculus tuus dexter scandalizat te,
ejice eum et projice abs te [(Matth. V, 29)]
: « Quod si
de membris ista loqueretur, nequaquam de uno, vel
de dextro id oculo, sed indifferenter de utroque dixisset.
Qui enim dextro scandalizatur oculo, haud
dubium quin idipsum patiatur etiam de sinistro.
Quam igitur ob causam et oculum dextrae partis?
Ut scilicet disceres, non de membris esse sermonem,
sed de his potius qui nobis familiaritate junguntur.
Et si igitur tantum aliquem diligas, ut eo oculi utaris
vice, aut ita tibi quempiam esse utilem putes, ut
illum dextrae manus ducas loco, et hi tamen animae

tuae fortassis incommodant, etiam istos, inquit, a te
abscide: et diligentius vim ipsam sermonis examina.
Non enim dixit, a talium societate discede, sed maximam
separationem indicans: Erue, inquit, ac projice.
Deinde quia satis severa praeceperat, lucrum ex
utroque ipsius severitatis ostendit, translationem
verbi tam in bonorum quam in malorum etiam parte
servando. Expedit enim tibi, inquit, ut pereat unum
membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur
in gehennam [(Matth. V, 29)]
. Cur enim Paulus
optabat anathema fieri? [(Rom. IX)] . Non utique ut
nihil inde lucri caperet, sed ut alios acquireret in
salutem. Hic vero, id ipsum enim, etiam de causa
reprobi fratris intellige. Utrique noxius est, et idcirco
non ait, erue tantummodo, sed et projice, inquit,
abs te,
ut eum nunquam recipias ulterius, si
qualis fuerat perseverat. Hoc enim modo et illum
majore crimine liberabis, et te a perditione salvabis
Ut autem manifestius commodum istius legis aspicias,
si placet etiam in corpore juxta causam id
quod dictum est requiramus. Si enim daretur electio,
unumque esset necessarium de duobus, videlilicet
aut cum ambobus oculis in foveam ruere atque
ibidem deperire, aut absque uno oculo reliquum
salvare corpus, putasne e duobus suscipere non
malles secundum? At istud omnibus absque ambiguitate
perspicuum est. Non enim hoc esset odientis
oculum, sed corpus reliquum diligentis. » Et sanctus
Hieronymus in Commentario Matthaei, de eisdem
verbis Domini dicentis: Si oculus tuus dexter vel

manus scandalizat te, erue vel abscide, et projice abs
te: « In dextro, inquit, oculo, et dextera manu,
fratrum, et uxorum, et liberorum, atque affinium, et
propinquorum monstratur affectus: quos si ad contemplandam
veram lucem nobis impedimento cernimus,
debemus truncare istiusmodi actiones, ne dum
volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus.
Unde dicitur et de sacerdote magno, cujus
anima Domini cultui dedicata est: Supra patre, et
matre, et filiis non polluetur [(Lev. XXI, 11)]
, id est
nullum affectum sciet, nisi ejus cujus cultui dedicatus
est. »
CAP. XXX.-- Quatenus filiis vel propinquis, si peccaverint, parcere debeat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.