PL 125, col. 854

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Attendat autem princeps in propinquitatis necessitudinibus,
quod et in aliis debet attendere, id quod
scriptum est: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;
qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam
consequetur [(Prov. XXVIII, 12)]
; quia scriptum
est: Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum
saeculi [(Psal. XXXVI, 27.)]
Quia confitenti et poenitenti
non sufficit sola confessio, nisi et subsequatur facti
emendatio, ut poenitens poenitenda non faciat, sicut
David sanctus, qui postquam audivit a propheta: Dimissum est peccatum tuum
[(II Reg. XII, 13)]
, humilior
factus est in emendatione peccati, ita ut
cinerem sicut panem manducaret, et potum suum

cum fletu misceret [(Psal. CI)] . « Quia saepe, ut beatus
dicit Gregorius [(Moral. lib. VIII, c. 21)] , et reprobi
peccata confitentur, sed de his cogitare contemnunt.
Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis
aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur.
Unde et propheta, postquam se iniquitatem
suam pronuntiare spopondit, cogitare se etiam de
eis subdidit. Ac si aperte fateretur dicens: Sic
reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a
moeroris stimulo per alia Spiritus vagetur: sed culpas
loquens vulnus aperio; culpas vero ad correctionem
cogitans, salutem vulneris ex medicamine
moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit
insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat,
quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti

mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis
igitur vocem solus necesse est ut moeror
excruciet, ne vulnus productum et neglectum, quo
licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius
putrescat. Psalmista ergo plagas cordis non
solum detexerat, sed detectis etiam medicamentum
moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego
pronuntio, et cogitabo pro peccato meo [(Psal. XXXVII,
19)]
. Pronuntiando enim occultum vulnus detegit;
cogitando autem quid aliud quam medicamentum
vulneri apponit? Sed afflictae menti, et sua sollicite
damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra
semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae
instigat, occulta se increpatione dilaniat. » Hoc modo
principes filiis vel propinquis, si peccaverint, recognoscentibus

ac poenitentibus parcere debet, alioquin
vindictam secundum modum culpae in peccantes
exercere. Si enim Deus Pater, ut dicit Apostolus, proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum
[(Rom. VIII, 32)]
, et tamen Pater amavit
Filium, quem ad passionem misit, qui, ut item dicit
Apostolus, se pro Ecclesia tradidit [(Ephes. V)] , necessario
praeponderare debet pax Ecclesiae universalis,
et soliditas generalis, dilectioni etiam dilecti,
multo magis autem degeneris filii.
CAP. XXXI.-- In maximis et publicis criminibus an indulgendum.
Qui autem de maximis et publicis criminibus ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.