PL 125, col. 855

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

corde se non humiliat, sed ad excusandas excusationes
in peccatis, peccata sua defendere curat, huic
non impendenda est misericordia, quia praestari
nullatenus praevalet indulgentia, sicut sanctus Coelestinus
in epistola ad Nestorium manifestat, dicens [(epist. 5)] :
« Persequar plane boni Domini mei fidelis
servus inimicos, cum Propheta asserat eos odio
se odisse perfecto [(Psal. CXXXVIII)] . Memor rursus,
altero loquente, ne parcam, quem vis hic ego
respiciam? cui honoris aliquid reservem, quando
agitur, ut mihi totius spei meae causa tollatur?
Ipsius in Evangelio verba sunt Domini, quibus ait,
non sibi patrem, non matrem, non filios, non aliquam
necessitudinem debere praeponi [(Matth. XIX)] .
Etenim talis frequenter est pietas, ex qua nascatur

impietas, cum, vincente carnis affectu, charitati illi
quae Deus est, charitas praeponitur corporalis. »
Et sanctus Gregorius in libro Pastorali [(part. II,
cap. 6)] : « Quia falsa, inquit, pietate superatus
ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum
judicem semetipsum cum filiis crudeli
damnatione percussit. Hinc namque divina voce
dicitur: Honorificasti filios tuos plus quam me [(I Reg.
II, 29)]
. Nam in sacra Historia legitur, quod Heli
filios suos verbis quidem corripuit, sed severitate
discretionis ut debuit non correxit. Unde ipsi filii
sui in bello occisi sunt, et arca Dei capta est, et
maxima caedes in populo facta est, et ipse Heli de
sella cecidit, et fractis cervicibus cum sacerdotii
principatu etiam vitam perdidit. » Et beatus Augustinus

in epistola ad Macedonium [(epist. 54)] :
« Non inutiliter metu legum humana coercetur audacia,
ut et tuta sit inter improbos innocentia, et
in ipsis improbis, dum formidato supplicio frenatur
facultas, invocato Deo sanetur voluntas. » Sicuti est
enim aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas
parcens. Nam si aliter non meruit habere pacem
domus David, nisi Absalon filius ejus in bello,
quod contra patrem gerebat, fuisset exstinctus,
quamvis magna cura mandaverit suis, ut eum quantum
possent vivum salvumque servarent, et esset
cui poenitenti paternus affectus ignosceret, quid ei
restitit nisi perditum flere, et sui pace regni acquisita
suam moestitiam consolari? Quod si propriis
visceribus in servanda pace non est indultum,

quanto minus in extraneis severitate legum censemus
parcendum?
CAP. XXXII. Quod boni regis sit et virga districtionis, et manna dulcedinis.
Caeterum Dominus, qui peccantes diu ut convertantur
exspectat, et non conversos durius damnat,
et pia mater Ecclesia, juxta quod scriptum est: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt [(Psal. XXII, 4)]
,
virga percutit, et baculo sustentat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.