PL 125, col. 856

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

docens ut in boni rectoris pectore sit virga
districtionis, sit et manna dulcedinis: sit districtio
virgae quae feriat, sit et consolatio baculi
quae sustentet; sit amor, sed non emolliens;
sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed
non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus
quam expediat parcens. Ad exemplum Moysi [(Exod. XXXII)] ,
et amet pie, et saeviat districte. Nam
cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem
contraxisset offensam, pro eodem populo
se opposuit. Ad eumdem vero populum veniens,
paucorum vitam gladio exstinxit, qui vitam omnium
etiam cum sua morte petiit: dans rectoribus discretis
exemplum, ut recognoscentibus et vere confitentibus
ac poenitentibus parcant, et incorrigibiles

atque in peccato perseverantes damnent, sicut Petrus
Ananiam et Saphiram, et Simonem Magum [(Act. V)] ,
qui crurifragio periit, sicut in Hegesippi
historia legitur, et Paulus publice peccantem tradidit
Satanae [(I Cor. V)] , et Helimam caecitate percussit [(Act. XIII)] .
CAP. XXXIII. In pluralitate peccantium vindicta propter difficultatem negligenda vel differenda.
Et si forte quis dixerit, competenter vindicta in
una persona fieri potest, in pluralitate autem peccantium,
propter difficultatem, vindicta aut negligenda
aut differenda esse videtur: contradicit eis
sanctus Innocentius in Decretis suis, ad Macedones
episcopos [(epist. 11, cap. 6)] : « Pervideat ergo dilectio
vestra, hactenus talia transisse, et advertite

quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in
pace jam Ecclesias constitutas non posse praesumere:
sed ut saepe accidit, quoties a populis aut a
turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem
non potest vindicari, inultum soleat transire.
Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo
maxima sollicitudine praecavendum. » Et hinc
item in Decretis apostolicae sedis: « Si, inquiunt,
omnes sacerdotes et mundus assentiat damnandis,
damnatio consentientes involvit, non praevaricationem
consensus absolvit. Non enim crimen minuitur,
sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc
enim Deus omnium judicavit, qui mundum peccantem
generali diluvio interemit. »
Ecce de quibus exiguitatem meam sublimitas

sapientiae vestrae consuluit. Habetis sacrae Scripturae
et doctorum catholicorum sententias: haurite nunc
aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, id est doctrinam
ex verbis eorum, quibus idem Salvator
dicit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina
de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem,
inquit Evangelista, dixit de spiritu quem accepturi
erant credentes in eum [(Joan. VII, 38, 39)]
:
qui quod eodem spiritu inspirante hauserunt, scribendo
ad nostram notitiam manaverunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.