PL 126, col. 1013

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

ejusdem sancti in itinere vel penes vos multiplici
numerositate exhibitis, tantum ut ejus inventio,
ejusque ad vos translatio certa dignoscatur, contingam.
Sed quoniam me super hoc, quamvis indignum,
dignanter tamen aggressi estis, fiat Domini
pia semper voluntas, ipsiusque sancti et egregii testis
consequens pro me ac frequens apud eum oratio.

Anno octingentesimo quinquagesimo quinto Incarnationis
Domini nostri Jesu Christi, regnante
orthodoxo Francorum principe Carolo Hludowici
Imperatoris filio, in parte quadam regnorum ipsius,
in Aquitania scilicet et Monasterio, quod vulgari
appellatione Conkittas vocitatur, Hildeberto cuidam
monacho visio ostensa est, quam coelitus monstratam
sequentia declarabunt. Erat igitur idem vir
simplex, ultra juvenilem aetatem tempus agens: senex
moribus, ac sanctae patientiae studiis eruditus.
Habitum etiam monasticum (quem praesertim a tempore
sui sacerdotii inhianter desideraverat) adeptus,
talem se totius religionis praebuerat actibus, ut etiam
praecedentium hujus vitae patrum sequens vestigia,

multis et ipse foret in exemplum. Hic cum se aliquando
post exsolutum vigiliarum debitum sopori
dedisset, vox ei divina sic insonuit dicens: « Frater,
vigilas? Cui respondenti: Domine, quid me vis facere?
Surgens, inquit, vade, et aggredere Valentiam
Hispaniarum: ac perquire extra muros ejusdem civitatis
locum sepulturae Vincentii levitae et martyris.
Cujus corpus ecclesia quae desuper fuit, a paganis
ob malignorum civium et circum habitantium pravam
conversationem destructa, ibi absque ullo religionis
honore, nullo obstante tegmine, imbre madescit
aethereo. Nam dignum est, scito, Dominique
voluntas, ut idem gloriosus Dei amicus inde diligenter
effossus, ad locum transferatur pacis cultusque

legitimi. » Quibus dictis, mox a conspectu videntis
illa coelestis species hujusmodi visionem narrantis
una cum voce subducitur. Qui sopore depulso, et
quod viderat vigilanti animo replicans, ad Dei rogandam
pronus consurgit clementiam, quatenus per
eum cunctorum opifex quod ostenderat, dignaretur
explere.
CAPUT II.
Erat sane alius in eodem monasterio monachus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.