PL 126, col. 1019
De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
sunt, fideli stylo Christo duce digessimus: jam nunc
quae restant ipsius translationis et gestorum in ea
miraculorum, brevi quemadmodum coepimus tractatu
sollicite videamus. Neque enim effugari lectorem,
multo magis vero ad ea quae dicuntur invitari, oportet,
qualiter etsi sermo incultus exasperat, saltem
succinctus demulceat. Ideoque omne hoc opus in duo
Siquidem illis ad Balagivum oppidum, juxta nuvium
Segarim, cursim pervenientibus, in quadam
insula solo contigua resederunt. Statimque divulgatum
est nobilis levitae et martyris corpus adesse.
Tunc conveniunt nonnulli munera et obsequia pro
posse offerentes. Inter quos mulier dudum caeca adducta
est, quae humi ante ipsas reliquias prostrata,
lumen sibi donari poposcit. Et aliquandiu flens ac in
oratione persistens, visum cunctis qui aderant cernentibus
recepit et semetipsam qualis venerat qualisque
effecta esset admirans, aiebat: Gratias tibi
Deus, tibique sancte martyr, qui me tuae virtutis
ubertate dignam duxisti.
CAPUT II.
Profecti autem inde ad Bergam castellum celeri
cursu iter dirigunt. Ubi Dominus itidem praestito
miraculo, quid meriti quidve gratiae apud eum sanctus
levita et martyr haberet, clementer ostendit. Nam
inter reliquos gratissima ejus munera requirentes,
adfuit quidam delatus claudus, totoque corpore aegrotus.
Qui coram reliquiis (ut in talibus contingere
solet) coepit primum dolore valido affligi, et in pavimento
volutari. Quod astantibus mirum videbatur:
sed paulo post miserante Deo intercessionem beati
Vincentii consolidatae sunt bases pedum ejus, et directi
gressus: ita ut laetitia sospitatis amica comitatus,
per se ad suos sanus rediret.
CAPUT III
Quia vero lucerna non debet abscondi, sed ut
luceat super candelabrum poni, jam illud sanctum
corpus tanto virtutum fulgore coruscum feretro aptantes,
Salomone comite, praevio pacificoque ductore
Cerdaniam usque venerunt. Ibi enim propter
occurrentes, et necessariam itineris quietem, salubri
consideratione aliquantisper stare decreverant.
Intrantesque quamdam ejusdem provinciae villam,
quae a priscis cultoribus nomen Albis accepit, imposuerunt
illud super altare ecclesiae beatae Mariae Virginis.
Quo innumera multitudine utriusque sexus per
biduum confluente, reperti sunt inter eos, contracti
genibus duo, et una debilis mulier, caecus unus, ac
febricitantes seu energumeni, ejus sanctis meritis ab
omni infirmitatum gravedine liberati. Nec audivimus,
quod ullus quocunque debilitatis morbo invasus, (si