PL 126, col. 1026

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

mirandam, prosaico opere expleto, me vestra dilectio
de adventu beati levitae et martyris Christi
Vincentii facere cogit geminos rursus libellos: quos
singulos tricenis modo versibus claudam, per denos
etiam positis in unoquoque capitulis. Unde consultius
eligo veluti recens scriptor videri, quam me
vestro amori, mihi melle dulciori, quavis occasione
ullo modo absentari.
Explicit Epistola.
INCIPIT LIBER PRIMUS, Habens versus XXX.
CAP. I. Quod Audaldus Hispaniam aggrediens, Valentiam usque pervenerit.
Hinc precibus blandis animum mentemque relambens,
Mercator Maurum cupidi nummis argenti.
Denique surgentes monumenti septa requirunt,
Quae manifesta nitent titulo hoc: Vincentius istic
Martyrii levita jacet fundatus honore.
Nomina namque genus signabant scripta parentum.
CAP. III. Quomodo sub nocte ad monumentum pariter regressi, sanctum levaverint corpus.
His igitur causis signorum nocte revisis,
Viribus admissis fodiunt, tumbamque recludunt.
Educuntque sacrum corpus famulante lucerna,
Indice coelesti facti dulcedine veri.
Quae super excrescens aromata cuncta subibat.
Cumque ligaturis expletis his opus esset,
Utitur Audaldus suta sindone cuculla.
Inde domum laeti redeunt lucentibus astris,
Audaldo exspectante diem patriam repetendi,
Quod hilaris fecit nactus post tempus amicum.
Explicit liber primus
INCIPIT LIBER SECUNDUS, Totidem continens versus.
CAP. I. Quod sanctum corpus ad Castrum perveniens, honorifice sit susceptum.

Tunc risisse fuit mulier, cui talia fastus,
Et sancti corpus levitae credere nolens:
Esse magis Maurum contendens forte putentem.
Protinus in terram membris prostrata caducis
Contrahitur, vitae sublata spe fugientis.
Sed sancto deducta, fide nascente, medetur:
Et pedibus, plaustro veniens, curata recessit.
Primitus hoc signo tanta virtute patrato,
Post quoque quae numerus nescit, sunt plura secuta,
Prosaico necnon partim sermone notata.
CAP. III. Ubi sanctum corpus exceptum positum fuerit: et qualiter deinde retro altare sancti Benedicti locatum sit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.