PL 126, col. 1041

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

magnas institit voces emittere, ut omnes qui aderamus
audivimus: factoque mane, illi Domino beati
Germani precibus miserante propriis concessum est
ambulare vestigiis: sicque per iter quo venerat rediens,
omnibus bonum sibi largitum narrabat.
CAPUT II.
Nec illud praeterire debemus quod simili modo
factum contigit miraculum. Nam inter caeteros ex
diverso properantes, venit quidam juvenis ex pago
Bajocasino [ de Bayeux ] vocabulo Hildemodus, qui
ita renibus contractus tribus continuo exstiterat
annis, ut eo ipso dolore genuum ac tibiarum seu
pedum privaretur officio: isque multa venerabilium
sanctorum circumiens loca, quo pristinam illorum

suffragiis recuperaret sospitatem, a nullo prorsus
destinatus est sanari. Supra dicta autem sanctissimi
pontificis imminente celebritate, a quodam venerabili
viro per soporem est admonitus, ut monasterium
ejusdem sanandus adiret. Qui nihil de visione
dubitans, eo die qui eamdem praecedit solemnitatem,
nono Kal. Augustas, cum ascellaribus venit ante
sancti Patris sepulcrum, jaciens se pronus in terram.
Cumque diutius pro sui recuperatione Deum beatissimumque
praesulem intentissime exoraret, subito
coepit coram oculis omnium illic adstantium membra
prolixa aegritudine torpentia gemens extendere. Nec
mora. Statim namque surrexit benedicens Deum,
sanctumque glorificans Germanum: et non solum
ipse, verum et qui praesentes eramus, omnisque
frequentia populi qui convenerat, pariter benediximus

Domino, qui talia meritis sui confessoris dignabatur
concedere.
CAPUT III.
Illud quoque quod divina bonitas eodem vespere
ad famam nominis tanti viri ostendere voluit, reticeri
non debet quin inter caetera narretur miraculorum
insignia. Fuit quidam puer (ut putabatur) duodennis,
de pago Aurelianensi et familia beati Patris
Benedicti, qui de matris vulva in lucem renibus
contractus ac genibus proruperat; nec aliter se ullo
modo movere poterat, nisi manibus nitens semivalidum
promoveret corpusculum, insuper et ita ab
ineunte aetate, officio loquendi privatus adoleverat,
ut more ipsius lingua potius strepitum, quam verborum

exprimeret sensum. Qui cum ad beati Caronis
[ S. Chéron ] Martyris sepulcrum, qui juxta oppidum
situm est Karnotinum [ Chartres ], a quolibet gratia
pietatis deportatus fuisset, interventu ipsius sancti
Caronis pedes ejus, contractione genuum perseverante,
a posterioribus solummodo sunt disjuncti.
Inde vero ad patrocinia almi patroni nostri quandoque
perductus, obtentu misericordiae permissus
est ad sancti pontificis confessionem manere. Cumque
jaceret fratribus jam in ecclesia vespere psallentibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.