PL 126, col. 1042
De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
coeperunt mox nervi atque nodi a nativitate
contracti corporis resolvi, necnon et ad usum ambulandi
divina miseratione per beati viri suffragium
aptari: qui cum fide venienti impetrare potuit quod
natura vitiata negaverat.
CAPUT IV.
Non enim debent esse (quod longe a fidelibus sit)
oneri, quae Christus suis sanctis amicis dignatur largiri.
Nam qui gesta virtutesque eorum qui jam cum
Domino in coelesti regnant Hierusalem audire renuit,
ipse procul dubio sibi testis exsistit, quia nondum
ad illorum perfecte suspirat consortium. Contra
vero qui recolit, legit vel audit; ille utique, licet in
terris adhuc positus, concivem illorum se evidenter
esse demonstrat in excelsis. Igitur ex quadam possessione
ipsius beati viri, quae in pago Pinciacensi
sita Prunidus dicitur, fuit quidam homo nomine
Adoardus, ita oculorum privatus lumine, ut illi continua
nox esset, nec quidquam lucis haurire posset.
Hic ad sancti pontificis festivitatem manibus, utpote
caecus, aliorum deductus, ad sacra missarum solemnia
inter reliquos qui convenerant devotus adstabat:
et ecce subito antequam Evangelium legi inchoaretur,
coepit ab ejus oculis magnus quasi lacrymarum
fluxus mirum in modum manare. Cumque diu hoc
ageretur, et ipse rivulorum fontem de suis maxillis
crebra manus adhibitione extergeret, superno mox
respectus intuitu, incipit paululum splendoris inspicere.
Deinde gratias agens toto devotionis affectu,
solo prostratus obnixe precabatur, ut sibi jam partim
reseratum lumen plenius redderetur. Nec ejus
sunt preces apud Altissimum cordis inspectorem
sanctumque frustratae virum. Statim namque exauditus,
pristinum recepit visum: missarumque peracta
solemnitate, venit jam clare videns ante poliandrum
[ id est sepulcrum] beatissimi confessoris glorificans
Deum, qui sibi ejus precibus, per tot annorum
curricula luminis ademptam reddiderit dignitatem.
CAPUT V.
Ut igitur castigantis nos inaestimabilis divinae bonitatis
miseratio evidentius praedicetur, illa quae rursus
in ejusdem sancti ac nostra peregrinatione, ut
meminimus, facta sunt miracula persequamur, etsi
non sermone verborum copia phalerato, virtutum
tamen speciositate colendo. Non post multos denique
annos, iteratis saepius malis, suscitavit nobis Deus
saevissimam earumdem gentium persecutionem qua
nos merito affligeret, afflictosque ut pietatis pater
emendationem compelleret. Nam quemadmodum
prospera a recto tramite per mentis elationem aliquando
deviant, ita et adversa per contriti cordis
humilitatem ad nostri nos custodiam revocant. Sola
enim vexatio intellectum dabit auditui. Hujus itaque
persecutionis orto flagello, sanctorum circumquaque