PL 126, col. 1043
De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
jacentium corpora non solum a sepulcris instaurato
dolore effossa, verum etiam et ad proprias possessiones
sunt hac illacque devecta. Cumque paratum
fuisset quo sanctissimi corpus Germani ad superius
dictam villam Cumbis iterum ferri deberet, illud nos
quod tunc ibidem gestum est miraculum dicere juvat.
Quidam autem nostrum, nomine Adalarius,
monachus et sacerdos, sic per tempus continua renum
fatigatione debilis factus exstiterat, quo nullo
modo per se vel ad modicum, nisi uno et praesertim
duobus sustentatus baculis, incedere valeret. Quibus
adductus venit ad ecclesiam inter reliquos gemens:
accedensque ad sancti praesulis corpus jam ad efferendum
feretro aptatum, studuit unus nec tardior quidem
esse portantium. Et hoc divino suffragante auxilio
precibus sancti sublevatus, relicto, imo, ut ipse
post aiebat, oblito baculorum officio, vicissim peregit,
usquedum ad praefatam Cumbis villam vinculo
infirmitatis solutus pertingeret. Quo in loco beati
corporis gleba super altare venerandum exposita,
ipse gratias agens ad omne quidquid voluit sanus
evasit.
CAPUT VI.
Deinde contigit post aliquod evolutum temporis
spatium, ut illuc quispiam daemonio plenus adduceretur,
quem quatuor ferme viri tenere vix possent.
Maligna quippe vigebat virtute, eratque ex ipsius
sancti familiae colonibus, atque de villa supra memorata
Prunido. Advenit ergo manibus violentorum
impulsus, tergiversatione reluctante hostis, Justi
praesentiam nimium formidantis. Itaque multas illi
adjurationes juxta consuetudinem exorcismi quidam
nostri fecerunt, dantes insuper et haustum aquae benedictae.
Sed ut in eo potius apostolici viri meritum
praefulgens panderetur, universis ab eo tandem quiescentibus
accessit ultima ejusdem exorabilis medicina.
Qua depulsa callidi pervasoris morbida foeditate,
omnis in eo incolumitas sensus vigore restituto informatur.
Iniquissimo siquidem habitatore projecto,
liber exivit captivus ab angue: remansitque non
solum quatuor, sed uno minus homine valens.
CAPUT VII.
Adducitur et quaedam femina utramque manum
gestans aridam. Haec olim pro qualibet sibi adhaesibili
infirmitate ad sanctae Mariae [ Notre Dame de
Moussy ] basilicam, quae ibi prope sita est, annuale
votum juxta suae paupertatis modulum ex dimidii
denarii quantitate constituerat. Sed adveniente Dominicae
Resurrectionis die, emit inde, blanda diei
subripiente occasione, edulium carnis, atque comedit,
parvipendens melius non vovere, quam post votum
vota non reddere: statimque ut sole clauso
gratia soporis cubilis sui secreta petivit, ita manibus
voti violatricibus ea in nocte contrahitur, quemadmodum
emortuo in eis operandi officio, palmarum