PL 126, col. 1053

Acta translationis S. Savini martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Turonensis, haereditaria ibidem juxta in villa
nuncupante Cerisio, jure propinquitatis possidens
praedia: qui hujusmodi dum advenisset, agnitis negotiis,
incipit prudenti animo audita meditari, atque
si taliter esse vulgata possent sagaci perquisitione
scrutari; cumque ex praesentium et antiquorum
relatione, insuper et miraculorum attestatione, idque
etiam loco pandente, rem verissimam esse collegisset,
conatibus piis sedulisque anhelare, quo et
sibi ex sancti martyris parte cederet gratia, et sancto
martyri ex suarum portione rerum amplificaretur
dignitas. Quid inquam? In eodem praedio, quod non
antea molitus fuerat, in honore Virginis matris
Christi, divinitus ardens condit, sacratque basilicam,
habitationes facit, clericos imponit, necessaria

cuncta exornat, demum vero ad sancti tumulum
cum fiducia, omnisque obsequii diligentia supplex
accedens, celebratis officiis missarumque solemniis,
Deum sanctumque postulans martyrem, ut illi quod
nisus fuerat concederet perficere, tantum tamque
copiosum pignus a loco in quo jacebat cum tremore
psallens assumpsit. Ibat ergo feretro corporis supposito,
gaudenter exsultans, nulla sibi in sancto
opere impediente difficultate, quousque ad reverendam
egregio martyri quam paraverat perveniret
urnam; in qua pretiosum, gratias agens divinas,
corpus honeste recondens, dotem ecclesiae ipsique
martyri, totumque praedium familiamque donavit.
Itaque Deum, quod suis annuerit votis, sanctumque
Savinum magnifice laudans, gratulans exivit et

ovans.
7.
Caeterum dum vixit non cessavit conferre munera,
augere beneficia, quibus locus ditaretur et
cresceret. Plures quoque nobilium ejus actus eximios
imitati, addiderunt thesauros, contulerunt alodos,
multisque donis locus effulsit, positaque ibi
monachorum norma, redditur quanto cultior, tanto
prorsus venerabilior. Erat autem et est situ habilis,
silvarum arborumque fructuosarum amoenitate jucundus,
cum pratis et vineis, aqua et molendinis.
8.
Ergo monachis post divinum persolutum officium,
operibus manuum, quod suum eorum est,
sollicite studentibus, domus omnis cum ecclesia
nobiliori ampliorique schemate consurgit. Quorum
bonitatis ordinisque religio, Deo sanctoque martyre

suffragante, illic talis exstitit, quae multorum et
maxime magnatorum mentes ad recolendum duntaxat
munerandumque locum dulciter invitaret. Talis
floruit, talis cum bonarum actionum fructibus
hactenus vernat, talis quaeso et opto in Jesu Christo
permaneat.
9.
Nec illam aliis omissis silendam reor quae post
venerabilem ejus corporis translationem praecipua
facta fuisse dignoscitur virtus, ad ipsius sanctam
evidentissime declarandam sanctitatem, et quia locum
unde transpositus fuerat, etsi corpore, non
tamen tuitione reliquerat. Presbyter vero inde cum
per eamdem viam qua sancti martyris corpus translatum
venerat, plaustrum musto onustum minaret,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.