PL 126, col. 1054
Acta translationis S. Savini martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
antequam domum pervenisset, ducilis a fundo karralis
egressus in terram, nemine considerante, prosiliit:
attamen mustus haud minus quam si obturatum
esset foramen, nec una fluerat gutta, stetit,
perventumque ad receptaculum plaustrum cum fuisset,
presbyter accedens, et tonnam hinc inde si
quiddam fecisset circumspiciens, animadvertit
aperto foramine ducilem abesse, aestimans pavensque
nihil in ea musti remansisse, famulos vehementi
furore commotus arguere coepit, et quare hoc
minime providerint acriter ut tristis invehere: dumque
amaro nimis animo sic loquitur, unus retro
recurrens ducilem a terra non longe jacentem recepit,
atque ad patentem qui erat in tonna pertusum
applicuit. Quo apposito, priusquam intro poneretur,
impetus musti e regione prosiliens, ad barbam et
pectus porrigentis ducilem usque volavit. Presbyter
autem et qui astabant, pro hoc quod visu mirabile
ostensum fuerat, attoniti stupuerunt, vocesque
hymnidicas omnium Factori ejusque sancto martyri
Savino in coelum levatis manibus cum jubilatione
dederunt. Sacerdos vero sub eadem summa, qua
illud in tonnam posuerat, vino recepto, ampliori
voto et ore grates laetus exsolvit. Hoc et alia idem
Bonimius a praefato Bonito avunculo suo frequenti
relatu se accepisse fatebatur.
10.
Sed quid plurima de sancto scribentes conferemus?
Nunquid illum majoris meriti ex hoc faciemus?
Ut si, verbi gratia, de Giboldi curvis inseramus
pedibus sese introrsum ad invicem respicientibus,
moxque sancti precatu superna miseratione
directis; ac de vinea illa juxta quam ejus corpus
pausatum fuit, nec prius inde remotum, donec eadem
ipsi daretur vinea; vel de alio in somnis commoto
a Franciae partibus adveniente, manumque
aridam diu habente, atque interventu martyris illic
extemplo curato; aut etiam de caeco ab annis triginta
lumine oculorum privato, qui post trecentorum
sexaginta mensium curricula ibidem illuminatus
videns hilarisque recessit. Haec et similia benignitate
martyris ad ejus limina debilibus concessa,
si modo, ut dixerim, superfluo exsequi incipiam, sanatorumque
nomina, patrias villasque in quibus
sunt nati vel ex quibus advenerunt, si disposuero
recitare, me sobriis lectoribus avidisque auditoribus
taedium inferre non abnego. Est autem mensura discretionis
in divinis et hagiographis servanda scripturis,
et si pauca de ipso referamus, nunquid ejus
meriti virtutisque gratiam ex paucis mutilabimus
dictis? Hoc autem precamur sufficiat dictum, paucisque
roboratum, quod beatus Savinus ita decenter
translatus, pretiosus ac gloriosus habetur martyr
Christi. Quod tam ipse quamque omnes Christum
confitentes, rite confessores appellentur,
cuidam ex eodem monasterio Deo sibique devoto
per revelationem spiritus ostendere voluit, se martyrem
ob sanguinis pro Christo effusionem malle
vocari.
11.
Est enim meritis dives, precibus potens,