PL 126, col. 123
Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
qualitate voluntatis et actionis remunerarentur a
Deo. Qui ideo bonus est quia vult, non quia cogitur;
quique bonum velle non ex accidenti, sed ut et
bonus et omnipotens esset essentialiter habet. Cui,
secundum quorumdam opinionem, sententiae non
repugnat quod dicit Apostolus: Seipsum negare
non potest [(I Tim. II)]
. Porro nec peccare, nec
mori potest. Et tamen non falso angelus et homo,
qui potuere peccare, imaginis et similitudinis ejus
dignitate donati leguntur. Quia aliud est similitudo
et aliud signaculum similitudinis, et aliud imaginem
esse et aliud ad imaginem factum esse. Solus
quippe consubstantialis Filius essentialiter imago
invisibilis et splendor et figura est substantiae Dei
Patris. Sic ad Omnipotentis hoc vel magis omnipotentiam
pertinet, quia aliud non potest quam
bonum velle, et aliud quam bonus et omnipotens
esse, et seipsum negare, peccare quoque, vel
mori, mutari, falli, miser fieri, seu vinci non potest.
Haec atque hujusmodi absit ut possit Omnipotens.
Sed quia non vult, non potest, quia et
velle non potest. Non enim potest justitia velle
facere quod injustum est, aut sapientia velle quod
stultum est, aut veritas velle quod falsum est.
Ac per hoc non solum ostendit veritas Omnipotentem
non esse quod ista non possit, sed etiam cogit
veritas omnipotentem non esse qui haec possit.
Volens enim est Deus quidquid est: aeternus ergo,
et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis
volens est. Si ergo potest esse quod non
vult, omnipotens non est: est autem omnipotens,
ergo quidquid vult potest: et ideo quod non vult
esse non potest, qui propterea dicitur Omnipotens,
quoniam quidquid vult potest. De quo et psalmus
dicit: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit
fecit [(Psal. CXXXIV)]
. Nihil enim in coelo vel in terra
fit, nisi quod ipse aut propitius facit, aut fieri juste
permittit. Qui vult omnes homines salvos fieri,
et neminem vult perire. Sed justus Dominus justitiam
diligens, et iniquitatem non volens, eis quos
ad imaginem et similitudinem suam fecit, nec
post primi hominis casum vult tollere violenter
suae voluntatis arbitrium liberum; quibus reddere
paratus est meritum, ut Scriptura demonstrat: Quis est,
inquiens, homo qui vult vitam? [(Psal. XXXIII.)]
Et ac si respondenti: Ego, Dominus dicit: Diverte
a malo, et fac bonum. [(ibid.)]
Et e regione
volens salvari dicit: Voluntarie sacrificabo tibi [(Psal. LIII)]
.
Et: Ex voluntate mea confitebor illi [(Psal. XXVII)]
.
De quo scriptum est: Quia non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia [(Psal. LXXXIII)]
.
Ut autem ambulantes ambulent et perseverent in
innocentia, sanat et adjuvat eorum arbitrium gratia,
attestante Apostolo: Gratia Dei in me vacua
non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi:
non autem ego, sed gratia Dei mecum [(I Cor. XV)]
.
Quibus et aliis Scripturae sententiis, quoniam post
casum primi hominis inest homini ad bene volendum,
et ad bonum incipiendum, et perficiendum atque in