PL 126, col. 124

Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

bono perseverandum, liberum arbitrium, gratia liberatum,
et gratia de corrupto sanatum, gratia praeventum,
adjutum et coronandum. A bono autem deficiens,
et in malo proficiens homo, post casum primi
hominis habet arbitrium liberum, scilicet justitiae
liberum, peccati servum: quo qui se elongant a
Deo volente congregare filios nolentis Jerusalem,
peribunt. Unde quia gratia Dei est, salvatur mundus;
et quia inest liberum arbitrium homini, judicabitur
mundus. Ex his namque rationalibus creaturis,
angelica videlicet et humana, angelos ad se
cognoscendum atque perpetuo collaudandum in
coelesti gloria collocavit. Unde pars quaedam angelorum
ex superbia debriata per liberum arbitrium cecidit,
qui appellantur diaboli; et tales suo vitio sunt

effecti, ut jam non velint nec possint meriti esse boni.
Sicut et illi qui per liberum arbitrium in voluntate
Conditoris permanserunt, ipsius gratia et retributione
justitiae acceperunt in munere quod Creator, cujus signaculum
similitudinis sunt, habet essentia ut non
velint nec valeant esse mali. Hominem vero opifex
Deus corpore de limo terrae formavit, cui animam de
incomprehensibili nobis suae virtutis opere, in
moribus et aeternitate ad imaginem et similitudinem
suam conditam, in qua, interiore videlicet homine,
per fidem in nobis habitat, insufflavit. In quo etsi
exterior homo noster corrumpitur, renovamur induentes
novum hominem, qui secundum Deum
creatus est in justitia, et sanctitate, et veritate. Et
factum eumdem primum hominem in animam viventem,

ventem, id est factam animam rationalem, factam
carnem vivificantem, atque in duabus et ex duabus,
scilicet spiritus ac luti, substantiis in unitate personae
subsistentem, in paradiso deliciarum, quem
plantaverat ab initio, posuit, ut operaretur eum,
vel in eo, sicut et quae ei praecepit, et custodiret
ne illa admitteret quae et sicut illi prohibuit. Cui
ex latere fabricavit mulierem, dum in somno
corporis obdormivit, unde et dixit: Erunt duo, in
carne una [(Gen. II)]
; itaque jam non sunt duo, sed
una caro, secundum praescientiam suam, qua novit
omnia etiam antequam fiant, vero demonstrans
indicio quoniam sine transfusione seminis viri ex
femina ipse venturus esset in carnem, ad redimendum
hominem, qui in carne condidit hominem. Et

qui eum fabricavit ex pulvere, quo sine seminis
transfusione hominem fecit ex homine, homines
quoque fabricetur ex semine. Quique corporis morte
in cruce pro omnibus mortis debitoribus, solus
inter mortuos liber a mortis debito dormiens, praedestinatus
Filius Dei in virtute secundum Spiritum
sanctificationis, et praedestinatorum omnium caput,
ac lumen, atque exemplum factus ex muliere, legisque
lator qui legi nihil deberet, factus sub obedientia
legis, ut eos qui sub lege peccati et mortis futuri
erant, redimeret, ut adoptionem filiorum, quam in
Adam perdituri eramus, reciperemus: de his qui in
eum credere voluerint, sive adventum ejus in carne
praecesserint, sive etiam forent sicuti (nam per gratiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.