PL 126, col. 129

Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis,
retenta sunt [(Joan. XX)]
; et: Qui vos audit,
me audit; et qui vos spernit, me spernit [(Luc. X)]
.
Dicunt enim illi qui in coelo et in terra miraculis
coruscant, qui et usque hodie nobiscum vivunt et
cum successoribus nostris usque in perpetuum vivent,
quoniam apud Dominum est merces eorum:
« Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere
vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi,
vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec
cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit [(concil.
Gangr., can. 7)] . » Anathema autem interpretatur in
Romana lingua alienatio; quia omnis talia faciens,
quandiu in illis peccatis manet, licet nos episcopi,
qui in apostolis et cum apostolis, non nostro merito,

sed gratia divina, ligandi et solvendi potestatem
accepimus, interdum tardi, interdum divini sensus
ignari, interdum quae committantur nescientes, aliquando
etiam commissa, ut expedit, corrigere non
valentes, quae statuta sunt exsequi dissimulemus
vel etiam negligamus, ut talem hominem ab Ecclesia
et fidelium societate excommunicantes non segregemus:
jam tamen a sacris canonibus excommunicatus
et praedamnatus est, donec peccatum illud deserat,
et per satisfactionem ecclesiasticam et sacerdotalem
reconciliationem Domini gratiam et fidelium
societatem recipiat. Et quicunque in peccatis suis et
talibus sceleribus implicatus, ante satisfactionem
necessariam vitam istam finierit, communionem et
societatem cum electis in regno Dei habere nullatenus

poterit; nec de inferni poenis et daemonum societate
unquam liberari valebit. Sed sunt forte tales
qui privilegia de locis et rebus Deo dicatis, sanctorum
manibus confirmata, parvipendentes sibi, quia
volunt, non quia possunt, excommunicationes usurpatoribus
rerum et facultatum ecclesiasticarum a
sanctis Domini intentatas alleviant dicentes se pro
hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo,
non teneri. De quibus sanctus Gregorius in epistola
ad Theoctistam patriciam dicit: « Ipsi, inquiens,
sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta
sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus
solvere; ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae,
quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas
ejus valere non aestimant. Contra quos diutius

disputandum non est, quia per omnia despiciendi et
anathematizandi sunt; et unde se fallere veritatem
credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. »
Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec
aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere,
eos et ego, et omnes catholici episcopi, atque
universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati
contraria sentiunt et contraria loquuntur.
Rapinae quoque et depraedationes quae in istis regnis
jam ex consuetudine sic ab omnibus pene tenentur,
quasi peccata non sint, aut quasi levia peccata
sint, sanctus Paulus apostolus, per quem locutus
est Christus, et qui antequam mortis debitum solveret,
ad tertium coelum et paradisum fuit raptus, ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.