PL 126, col. 130
Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
studuit secreta Domini verba, inter mortalia crimina
ea posuit dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei
non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii,
neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque
avari, neque ebriosi, neque maledici, neque
rapaces, regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI)]
; et
iterum dicit: Si quis fornicator est, aut avarus,
aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut
rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere [(I Cor. V)]
;
id est cum tali non homine, sed cum tali diabolo,
non licet Christi discipulo, id est Christiano homini,
ante satisfactionem, id est correctionem atque emendationem,
et dignam poenitentiam, cibum sumere.
Sanctus quoque Joannes apostolus electus et dilectus
Christi, qui in coena supra pectus ejus recubuit,
talem hominem etiam salutare vetat: Nec
ave ei, inquiens, dixeris, neque in domum eum receperis.
Qui enim dicit ei, Ave, communicat operibus
ejus malignis [(II Joan. X)]
. Et item sanctus Paulus
dicit unicuique Christiano: Nec communicaveris
peccatis alienis [(I Tim. V)]
. Et Dominus, quando venturus
est judicare vivos et mortuos, et in adventum
ejus omnes homines resurgent cum corporibus suis,
et reddent de factis propriis rationem, se in judicio
dicturum promittit in Evangelio his qui peccata sua
eleemosynis redimere cum possent noluerunt: Ite,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus [(Matth. XXV)]
. Unde cogitandum est
raptoribus, quo ibunt illi qui aliena rapiunt, si in
infernum ibunt qui eleemosynas non fecerunt. Et
item Dominus per Isaiam prophetam dicit raptoribus: Rapina pauperis in domo vestra
[(Isa. III)]
; et: Lacrymae viduae ad maxillam descendunt; et exclamatio
ejus super deducentem eas; a maxilla in coelum
coram Deo ascendunt, et Dominus non delectabitur
in illis
[(Eccli. XXXV)]
, scilicet viduae lacrymis, qui
pater orphanorum et defensor viduarum queritur
contra judices dicens: Causa viduae non ingreditur
ad eos [(Isa. I)]
. Quapropter sciant raptores, in cujus
domo sive corporis, sive mansionis, rapina est pauperis,
quia non habitat in illa domo Spiritus sanctus,
sed spiritus malignus. Et si accedit ad communionem
corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem,
non mundatur per illam communionem
a peccato, sed plenius possidetur a diabolo: sicut
Judas, quando in coenam Dominicam plenus rapina,
et iniquitate, et avaritia atque cupiditate, communicare
praesumpsit de manu Domini Salvatoris. Et
forte tales erunt, cum haec audierint, qui dicant:
Non communicabimus. Sed sciant, quia sicut Dominus
dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non intrabit in regnum coelorum [(Joan. III)]
,
ita dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis
meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI)]
;
et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus
fuerit, salvus erit [(Marc. XVI)]
; ita etiam dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem
meum, in me manet, et ego in eo; et ego resuscitabo