PL 126, col. 181
Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
regnant, ab illo regnum postulare debetis, qui litigatis
et belligeratis pro temporali gloria, cum, si Dominum
pia intentione postularetis, ipse vobis necessaria
ad usum temporalem et ad fruendum perpetuo
superna bona tribueret. Et cum potestatem a Christo
sancto Petro primo apostolorum, et in eo suis
successoribus datam, sed et apostolis, et in eis episcopis,
pontificium ligandi et solvendi collatum illis
insinuare volumus, respondent: Et vos ergo solis
orationibus vestris regnum contra Nortmannos et
alios impetentes defendite, et nostram defensionem
nolite quaerere; et si vultis ad defensionem habere
nostrum auxilium, sicut volumus de vestris orationibus
habere adjutorium, nolite quaerere nostrum
dispendium, et petite domnum apostolicum, ut quia
rex et episcopus simul esse non potest, et sui antecessores
ecclesiasticum ordinem quod suum est, et
non rempublicam, quod regum est, disposuerunt,
non praecipiat nobis habere regem, qui nos in sic
longinquis partibus adjuvare non possit contra subitaneos
et frequentes paganorum impetus, et nos
Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui
antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt,
et nos illud portare non possumus, qui scriptum
esse in sanctis libris audimus, ut pro libertate et
haereditate nostra usque ad mortem certare debeamus.
Et si aliquis episcopus aliquem Christianum
contra legem excommunicat, sibi potestatem ligandi
tollit, et nulli vitam aeternam potest tollere,
si sua peccata illi eam non tollunt. Et non convenit
uni episcopo dicere, ut Christianum, qui non est
incorrigibilis, non propter propria crimina, sed
pro terreno regno alicui tollendo, vel acquirendo
nomine Christianitatis debeat privare, et eum cum
diabolo collocare, quem Christus sua morte et suo
sanguine de potestate diaboli venit redimere, et
Christianos pro fratribus suis animas suas docuit
ponere. Propterea si domnus apostolicus vult pacem
quaerere, sic pacem quaerat ut rixam non moveat,
quia non nos concredemus ut aliter ad regnum Dei
pervenire non possimus, si illum quem ipse commendat
terrenum regem non habuerimus. Et alia de juramentis,
et perjuriis, et de tyrannide, de quibus
scripsistis, sed et de firmitatibus quae inter reges
nostros factae fuerunt, et de seditionibus quae pro
illo regno exortae fuerunt, et ad internecionem multorum
pervenirent, nisi ipsae firmitates exsecutae fuissent,
nobis dicunt quae vestrae auctoritati mandare
nobis non convenit. Quapropter, quomodo ipsius regis,
in cujus regno parochia et provincia mea consistit,
et eorum qui cum eo degunt, sine animae periculo,
et mihi commissae Ecclesiae detrimento, consortium
vel praesentiam valeam devitare non video, cum beatus
Augustinus in praefato libro de Poenitentia dicat: Scripsi vobis,
inquit Apostolus in Epistola, non commisceri
fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi,
aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin
debueratis de hoc mundo exire [(I Cor. V, 9)]
.
Non enim possunt homines in hoc mundo viventes,