PL 126, col. 686

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

cognovimus, tuumque strenuissimum generum Pulcari
praefectum, verum etiam cum pro liberatione
totius patriae, ut nobis a Christo cura commissa est,
in vestras partes venissemus, pro certo fidelem reperimus:
ideoque pactum quod petisti, ut promiseramus
pontificali vera assertione a dilecto filio nostro
Carolo imperatore Augusto, jure vobis firmandum,
potestate per revertentes venerabiles legatos Ecclesiae
nostrae accepta juste ac legaliter adfuturum
statuere sumus parati; simulque mihi et novo agmini
comitatum volo praeparetis, ut dixerim ita hospitium,
fidelesque nostros incoepta corroborate fidelitate, ac
infidelibus, prout potestis, frenum redargutionis
imponite, nostrumque adventum, Deo duce, sperate.
XXXIII. AD GEILONEM ABBATEM TORNUTIENSEM EJUSQUE MONACHOS. [(Anno 877.)] Illorum omnia, vel regia, vel episcopalia privilegia, pontificia auctoritate sancit, anno Christi 876, quibus addit exemptionem ab omni cujuslibet antistitis jurisdictione.

Ex autographo in philyra, litteris uncialibus Gothicis
descripto, longo pedes circiter duodecim, lato duos.
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GEILONI
inclyto abbati, dilectisque filiis nostris in
Tornutio monasterio, a spirituali filio nostro glorioso
Carolo imperatore Augusto, sanctae et intemeratae
semperque virgini Dei genitrici Mariae, atque pretioso

confessori Christo Philiberto largito, sub regula
sancti Benedicti religiosa conversatione degentibus,
nunc et futuris temporibus.
Quando ad ea quae catholicorum imperatorum
corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ita
ardenti desiderio, divina praeveniente gratia, tam
succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri
et laeto sunt animo concedenda, quanto et ea
ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant.
Proinde juxta scripta petitoria filii nostri, praecellentissimi
imperatoris Caroli, hujusmodi privilegium
praesentis auctoritatis nostrae decreto, eidem venerabili
monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus,
concedimus atque confirmamus: ut sicut
ipse gloriosissimus filius noster, divino ductus

amore, de villis ac facultatibus, seu stipendiis specialiter
monachorum et ecclesiae ornamentorum, vel
luminariorum, ac matriculariorum, seu hospitum,
atque pauperum usibus servata, vel emeliorata seu
aucta ordinatione praecepto suae auctoritatis firmavit
privilegium quod venerabilibus fratribus ac filiis
nostris episcopis illarum regionum fieri et confirmari
fecit; ita sicut eodem privilegio atque praeceptis,
in primis filii nostri Caroli exinde factis continentur,
perpetuo inconvulsa permaneant. Quamvis
enim fama fuerit hoc tenuisse ad episcopatum Matisconensem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.