PL 126, col. 687

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

nullaque ibi auctoritate qua teneri
possit adjunctum longo interveniente tempore fuerit,
melius multoque sanctius apostolicae discretionis nostrae
visum fuit ut monasticis utilitatibus in praedicto
monasterio confirmetur, quam laicalibus sine aliqua
acquisitione sanctorum locorum depopulationibus
indulgeatur. Constituimus alia auctoritate beati Petri
ut nullus regum, nemo antistitum vel abbatum,
seu quilibet quacunque praeditus dignitate, de his
qui in praefato privilegio seu in praeceptis ipsius filii
nostri Caroli ex his quae praemisimus factis continentur,
vel in futuro, ab eo vel a quibuslibet aliis
de proprio fuerint his specialibus usibus jure collata,
sub cujuslibet causae occasione sive specie, quidquam
minuere vel auferre, sive suis usibus applicare,

vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae
excusatione praesumat concedere: sed cuncta quae
praefatis usibus monachorum et ecclesiae ornamentorum,
vel luminariorum, matriculariorum, hospitum
et pauperum oblata sunt, vel offerri contigerit,
perenni tempore inlibata et inconvulsa, ac sine aliqua
inquietudine, eorum usibus pro quorum sustentatione
gubernationeque concessa sunt, modis omnibus
profutura permaneant. Haec igitur omnia, quae
hujus praecepti decretique nostri pagina continet,
tam vobis quam cunctis qui in eo quo estis ordine
locoque successerint, in perpetuum conservanda
decernimus. Salva in omnibus quae hujus decreti
pagina continentur, auctoritate et honore sanctae
Romanae Ecclesiae, et sedis apostolicae privilegio.

Placet etiam ut per futura tempora ipsi monachi ex
scriptis habeant licentiam eligere abbatem. Si quis
autem temerario ausu, magna parvaque persona,
contra hoc nostrum apostolicum decretum agere
praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse
innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus
impiis aeterni incendii supplicio condemnatum.
Qui autem verus custos et observator hujus confirmationis
exstiterit, benedictionem et gratiam et
coelestem misericordiam a Domino consequi mereatur.
Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in
mense Octobrio, indictione decima. Bene valete.
Subscriptum Idus Octobrias, per manum Christophori
primicerii sanctae summae sedis apostolicae,

imperante domino piissimo principe Augusto Carolo,
a Deo coronato, magno imperatore anno primo, et
post coronationem ejus anno primo, indictione decima.
XXXIV. AD ABBATEM ET MONACHOS HERENSES. [(Anno 876.)] Approbat donationem monasterii S. Porciani illi factam.
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GEILONI
religioso abbati venerabilis monasterii sanctae Dei
genitricis, semperque virginis Mariae dominae nostrae,
et S. Filiberti, ac per te eidem venerabili monasterio
in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.