PL 126, col. 688
Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne
benevola compassione succurrere, poscentium
animis alacri devotione impertiri assensum.
Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore
omnium Domino promeremur, dum venerabilia
loca opportune ordinata, ad meliorem fuerint sine
dubio statum perducta.
Igitur omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et
nostris, praesentibus et futuris, notum fieri volumus
qualiter reverentia tua per Adalgarium sanctissimum
episcopum sanctae Aeduensis Ecclesiae
nostro suggessit apostolatui, observans quod abbatiolam
quae vocatur S. Portianus, quamque piae
memoriae Carolus imperator, spiritualis scilicet
filius noster, ob sui perennem memoriam, per
praecepti seriem in eodem venerabili monasterio
conferens largitus est, nostri apostolici privilegii
auctoritate confirmaremus.
Nos autem, considerantes hanc petitionem salubrem
fore et eidem venerabili monasterio, cui
praeesse dignosceris, stabilimentum consistere,
praecipue cum omnia pia loca proprium habere
optemus, inclinati petitionibus tuis, a praesenti
nona indictione praefatam abbatiolam cum omnibus
rebus suis mobilibus vel immobilibus, sibi juste
et legaliter pertinentibus, quemadmodum ex praedicto
eodem Augusto concessum est, per hoc
apostolicum nostrum privilegium in saepe dicto
venerabili monasterio confirmamus, et perpetualiter
stabilimus, et ad mercedem nostram roboramus;
ita quoque apostolica auctoritate munientes
decernimus ut nullus episcoporum ad negotia divina
illuc, aut pro alia re peragenda, nisi a te successoribusque
tuis abbatibus fuerit invitatus, ire
pertentet; imo ne judiciaria potestas quamcunque
vel molestiam aut destructionem quamlibet
pergens facere audeat, quam secundum ipsius
venerabilis monasterii ritum, et praedicti Augusti
concessionem, nec non et hanc apostolicam concessionem
et confirmationem ab omnibus Christi
fidelibus observandam sancimus.
Si quis autem cujuslibet dignitatis homo contra
hoc nostrum apostolicum privilegium, quod
non credimus, in toto vel in parte ire praesumpserit,
ac quod a nobis salubriter sancitum est,
in aliquo frangere ausus fuerit, auctoritate Dei
omnipotentis, et beati Petri apostoli, atque nostra,
sciat se propria communicatione privatum; et
nisi cito resipuerit ac canonicae sanctioni obedierit,
anathemate perpetuo condemnatum; qui
vero custos et observator exstiterit, benedictionem
et gratiam a Domino Deo nostro consequi mereatur.
Scriptum per manus Anastasii notarii regionarii
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense
Octobri, indictione nona. Bene valete.
Datum Idus Octobri per manum Christofori Primicerii
sanctae summae sedis apostolicae. Imperante
Domino piissimo Augusto Carolo a Deo coronato
magno imperatore, post consulatum ejus anno primo,
indictione nona.
XXXV. AD EPISCOPOS PROVINCIAE BITURICENSIS. [(Anno 876.)] Ut Frotario tanquam metropolitano suo deinceps obediant.