PL 126, col. 689

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

JOANNES reverentissimis et sanctissimis fratribus
nostris episcopis per Bituricensem provinciam constitutis.
Quia Burdigalensem urbem, sed et totam pene
provinciam quorumdam vestrum litteris, sed et Leonis
apostolicae sedis apocrisiarii [ Edit. Rom. addit,
sanctissimorum nostrorum] expressa relatione didicimus
diversis cladibus, sed praecipue incursibus
Nortmannorum deletam, et in solitudinem partim
gladiis partimque captivitate deductam, necessaria

rerum, ut cum sancto papa Gelasio decessore nostro
dolentes gementesque fateamur, dispositione constringimur,
et apostolicae sedis moderamine convenimur,
sic canonum paternorum decreta librare, et
retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta
metiri, ut quae praesentium necessitas temporum pro
instaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita
consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus
Ecce enim [ Edit. Rom. addit, ne] de civitate
ad civitatem episcopi trasmigrent, sancti canones
provide sanciunt. Sed si hujusmodi sanctiones
sine ulla discretione vel dispensatione ducimus observandas,
nullam compassionem fratribus exhibemus,
quos gentilium gladios passos causa fidei Christianae
servandae videmus egentes, angustiatos, afflictos,

hac illacque palantes incedere; praesertim cum
nonnulli eorum ita sint Dei gratia illustrati, ut non
solum scientia, sed et moribus; non solum verbo,
sed et exemplo plurimos valeant erudire. De quorum
numero quia Frotarius Burdigalensis dudum antistes,
ut testatur vestra fraternitas, exstat, necessario
duximus eumdem virum alii Ecclesiae praeponendum
et incardinandum, Bituricensi videlicet, quae et vacans
esse nobis denuntiata est, et tanti viri digna
regimine: ne per minus idoneum rectorem salubre
salvandarum animarum desit ei praesidium, et nos
e contra ingentis culpae involvamur annexu, si tanto
urgente discrimine, tantae minus consulamus Ecclesiae,
propugnatori hanc probabili minime committentes.
Prioribus itaque manentibus regulis inconvulsis,

quae ubi nec rerum, nec temporum urget necessitas,
jure convenit observari, vacante sede, Frotarium
fratrem et coepiscopum nostrum in sede Bituricensi
praeficiendum ordinavimus sacerdotem:
ita ut in ea incardinatus, et quodammodo auctoritatis
apostolicae privilegio radicatus, caetera metropolitana
Bituricensis Ecclesiae ac dioeceseos jura
tanquam Deo contemplante obtineat, dispenset et
ordinet, omni posthac querimonia invidorum prorsus
ablata. Cui vos tanquam proprio metropolitano
convenit obedire, et competentem exhibere, secundum
pristinum morem, reverentiam et honorem.
Sane latere vos nolumus, sic nos ista interveniente
non modica barbarica necessitate nunc concedere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.