PL 126, col. 690
Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne
ut tali necessitate remota, consuetudinarie ulterius
non requiratur, quod removeatur etiam illud quod
necessitas impetraret. Optamus sanctam fraternitatem
vestram in Christo nunc et semper valere. Data
VII Kalendas Novembris, indictione decima.
XXXVI. AD BITURICENSES. Ut Frotario Burdigalensi archiepiscopo, cui tandiu Bituricensem Ecclesiam committit, quandiu pagani Burdigalensem dioecesim obtineant, omnes obediant.
JOANNES episcopus clero, et plebi, et ordini sanctae
Bituricensis Ecclesiae.
Suggestionis vestrae relegentes epistolam, quod ab
apostolatus nostri auctoritate de confratre nostro
Frotario reverendo archiepiscopo postulant, hoc nos
aliorum testificationibus, et praecipue serenissimi
semper Augusti, spiritalis quoque filii nostri relatione
comperimus; sed et legatis apostolicae sedis,
Leone videlicet venerabili episcopo, apocrisiario et
misso sanctae Romanae Ecclesiae, seu Petro aeque venerabili
episcopo, revertentibus, didicimus pene totam
provinciam Burdigalensi metropoli pertinentem,
sicut ab his qui causam illam noverunt, iidem nostri
legati discere potuerunt, ita esse paganorum persecutionibus
desolatam, ut non solum ipse confrater
noster illic lucri aliquid subjectis conferre non possit,
verum etiam habitatio fidelium inde subtracta
consistat. Quapropter quia eumdem virum Frotarium
reverendum archiepiscopum probis moribus
actibusque praeclaris, et ad lucrum animabus hominum
conferendum idoneum esse comperimus, ne talis
tantusque vir otio, quo prodesse aliis valeat,
minime vacet, ejusdem sanctae Bituricensis Ecclesiae,
cui subestis, ei pastoralem curam apostolica
auctoritate committimus, et in ipsa eum incardinandum
necessario esse censemus. Cui vos ita decentem
obedientiam et canonicam subjectionem humiliter
exhibete, utpote revera metropolitani jura
tenenti, proprio rectori et vestro antistiti convenit,
et ex nostra apostolica auctoritate diffinitum advertitis,
et ecce mandatum habetis: quatenus de bono
vestrae obedientiae nobis Deo gratias referentibus, et
vobis reverentia competenti ipsum praefatum archiepiscopum
excolatis; et ille vobis, tanquam pro
vobis rationem Domino redditurus, modeste praeesse
studens, ut dilectos filios amplectatur. Porro sciatis
quia sic ista non modica interveniente necessitate
barbaro modo concedimus, ut tali necessitate remota,
removeatur etiam id quod necessitas imperat.
Data V Kalendas Novembris, indictione decima.
XXXVII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. [(Anno 876.)] Imperatoris precibus, cum Burdigalensis provincia paganis esset devastata, Frotarium Burdigalensem archiepiscopum transfert in Ecclesiam Bituricensem.
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
Petitionem vestram, filiorum charissime, quam
non obnegando sed dispensando dudum distulimus,