PL 126, col. 691

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

nunc nos ad votum nostrum ob id vel maxime,
Christo praeduce, perduxisse gaudemus quod et
vestram gloriam perseverantem testificatricem cognovimus,
et provincialium praesulum consentaneas
probationes probavimus, et legatorum nostrorum
subtilissimas disquisitiones advertimus. Quocirca,
licet nos multis canonicis testimoniis provocati petitionem
vestrae devotionis implere magnopere moliremur,
et solius majestatis vestrae testimonio super
exterminio Burdigalensis provinciae credere minime
cunctaremur, tamen quia pietatis vestrae testimonio
comprovincialium quoque praesulum litteras convenire,
sicuti rebamur, nuper cognovimus, secundum
pietatis vestrae religiosissimum libitum, Burdigalensis
dioecesis episcopum, fratrem scilicet nostrum Frotarium

in Bituricensem Ecclesiam cardinalem fieri
decernentes, metropolitanae dignitatis privilegio iterato
munire curavimus; et studii vestri solertiam,
quo semper idoneos Ecclesiae viros quadam naturalis
ingenii nobilitate deligitis, admirantes, congruas
litteras, his quorum interest, ex auctoritate sedis
nostrae direximus, atque magnanimitatem vestram,
quam istius religiosi negotii circa nos incentricem
cognovimus, eam nihilominus exsecutricem fore
nec immerito delegamus. Quatenus propter Deum,
cujus Filii pretioso sanguine tota per mundum redempta
consistit Ecclesia, sic istius necessariae dispensationis
instituta custodiat, ut a paternis regulis
constitutis antiquitus in parte altera nunquam
omnino discedat. Praeterea, quod filiolitatis vestrae

petit industria, ut quorum suggestionibus dudum vestra
sit dilata petitio detegamus, omnino sciatis,
quia nos licet indigni simus, tamen, quoniam per
consequentiam priorum nostrorum pontificum maturo
cogimur esse judicio, causam tantae deliberationis
ideo non facile tunc deliberandam credidimus,
ne diffinisse, quod Deus averterit, minus ordinabiliter
videremur. At postquam Deus omnipotens petitionem
serenitatis vestrae comprovincialium praesulum
testimonio decoravit, imo testimonia praesulum
pietatis vestrae suffragio confirmavit, nos religiosam
petitionem vestram complevimus, et suggestionibus
fratrum coepiscoporumque nostrorum
manus porreximus, et Ecclesiae Dei tantis necessitatibus
consulentes, de thesauro pontificalis pectoris

ita vobis protulimus, ut a doctrinis deviasse veteribus
nullo modo videamur. Data ut supra.
XXXVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. [(Anno 876.)] Laudat eum de judicio in Emmenum prolato, et hortatur ut cum illo clementer agat.
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
Super judicio vestro in Emmenum prolato, o rectissime
imperator, cum coelo tota terra laetatur.
Scriptum est enim: Laetabitur justus cum viderit
vindictam [(Psal. LVII)]
. Cur autem dicimus laetatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.