PL 126, col. 692

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

cum super judicio [ edit. Rom., judicia] Salomonis
scriptum sit: Quia audivit omnis Israel judicium
quod judicasset rex et timuerunt regem, videntes sapientiam
Dei esse in eo ad faciendum judicium [(I Reg. III)]
.
Super quo videlicet judicio sentiendum merito ducimus
quia laetati quidem benigni, tristati vero sunt
omnino maligni. Ergo et hic ita datur intelligi, quia
nimirum super judicio vestro laetantur justi, deterrentur
injusti. Nam et omnipotens Deus, cujus et vos
judicium aemulamini, terribilis peccatoribus et blandus
est justis. Quia igitur super Emmeno jam exhibuistis
severitatem judicii, quaesumus exhibere de
caetero pietatis insigne. Imposuistis in humeros ejus
onus austeritatis, adhibete jam nunc id removentem
digitum lenitatis. Mementote quia hunc vobis cum

Petro Paulus dilectis suis, sicut Philemoni quondam
Onesimum remittit [(Phil. I)] , implorans et obsecrans,
quatenus eum ut sua viscera suscipiatis. Quia etsi
fortassis ad horam aliquando quidem vobis inutilis,
exemplum non bonum caeteris tribuens, visus est;
nunc autem et vobis, et nobis, et plurimis utilis
est, longanimitatis formam et patientiae cunctis ostendens. Rogamus ergo ut penes vos non sibi tam suus
obsit excessus, quam fidei et amoris erga vos habiti
prosit affectus. Et quia noxam propriam et poenam
indictam sibi confiteri non renuit, animadversione
remota quam meruit, patronos vestros, et sanctos
scilicet primos apostolos se proficue adiisse et salutasse
de reliquo sentiat, et de tanto sibi collato munere
laetetur et gaudeat, ut ubi abundavit peccatum,

superabundet, secundum Apostolum, gratia [(Rom. V)] .
Data pridie Kalendas Novembris, indict. decima.
XXXIX. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. [(Anno 876.)] Pro Madelgero qui Odelricum occiderat.
JOANNES episcopus ad imperatorem et imperatricem.
Dum non minus pro misericordiae intuitu delinquentibus
exhibendo, quam judicii severitate in improbos
exercenda, omnipotens Deus gloriam serenitatis
vestrae imperiali voluerit sublimare decore, dignum
profecto esse rati sumus pastorali cura fungentes apud
majestatis vestrae excellentiam pro multorum salute,
vel vitae indulgentia, praecipue illorum qui diabolico
licet instinctu nefanda committentes, ad apostolorum

principum Petri et Pauli fautorum vestrorum
limina, divina tamen pietate commoti, venire
festinant, et misericordiam humili prece implorant,
toto mentis annisu intercedere, atque pro viribus
consolationis opem in quantum fas est petentibus
impartiri clementer. Unde pro hujus viri, Madelgeri
videlicet nomine, qui adversario incitante quemdam
hominem Odelricum vocabulo peremit, salute, membrorum
omnium integritate, et rerum suarum restitutione,
majestati vestrae suggessimus, filiorum charissime,
et pro amore Dei et Domini nostri Jesu
Christi, sanctorumque apostolorum, quorum limina

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.