PL 126, col. 704

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

Apostolo, debeamus, patenter advertimus. Exhibitio
enim rerum praeteritarum certitudo est futurorum.
Quia vero idem frater et coepiscopus noster more
majorum sedem apostolicam appellavit, imo alacriter
adiit, obsecrans ut controversiae quae inter se
vertitur et praedictum Dominicum, utraque coram
posita parte, finem legitimum imponamus: secundum
quod se ratio habet, et jus canonicum dictat, rursus
praecipimus, ut jam dictus Dominicus Kalendis saltem
Februariis Romam nobis satisfacturus et sese
purgaturus occurrat; ambitionis enim crimine denotatur,
ac per hoc juxta sacros canones manifestum
est confiteri eum de crimine, qui purgandi se
occasione non utitur. Jam vero si dixerit se non
venientibus episcopis venire non posse, noverit et

episcopos nos illius regionis occurrere praecipere, et
eumdem Petrum venerabilem Domini sacerdotem
imitandum tribuere, qui cum metropolitanus esset,
nullis comitantibus secum episcopis, memoriam apostolorum
veniendo, sicut quondam sanctus Athanasius
honoravit; verumtamen et ex episcopis duos
venire decernimus, Felicem scilicet et Petrum, ut
tantum negotium non sine praesentia regionis episcoporum
hujus cognitionem habentium diffiniri quoquo
modo videatur; ita ut si forte se Felix venire
nullo modo posse praetenderit, vicarium suum mittat,
qui et mittentem se jurejurando excuset, et in
synodo vice mittentis adimpleat. Petrus autem, si
adest, modis omnibus veniat, siquidem, ut perhibetis,
Constantinopolim mittendi nec mos vester nos

latet nec tempus. Matarius [ forte, Maturius et delendum
prius, HARD.] quippe prius huc venire ac redire
ad propria poterit, quam mari mos et tempus
accedat itineris. Praeterea jubemus archidiacono ad
nos venire Torcellensis Ecclesiae; similiter et Altinensis
abbatem monasterii; nihilominus et archipresbyterum
et archidiaconum, atque hujus aequivocum
et nepotem Laurentium diaconum Gradensis
Ecclesiae, quo impraesentiarum super his quibus impetuntur,
idoneam rationem canonicamque, si nocentes
sunt, subeant ultionem. Quae omnia ideo
gloriae tuae nota fieri volumus, ut illi ad apostolicam
sedem sanctamque synodum occursuri, liberalitatis
tuae adminiculis sustententur, sumptibusque locupletati
laborem itineris facilius ac levius ferant, secundum

pios principes, qui in talibus munifice semper
erant intenti. Hos autem quos hac auctoritate
apostolicae presentandos sedi decrevimus, quia tertio
jam commoniti hucusque occurrere contempserunt,
Romam diebus [ pro Idibus, HARD.] Februariis fore
venturos decrevimus, nisi forte instanter properare
delegerint. Porro post Februarias [ forte, post Idus
Februarias, HARD.] tandiu sit unusquisque ipsorum
cum fautoribus suis excommunicationis vinculis innodatus,
quandiu ad sedem apostolicam non occurrens,
nullam idoneam super se rationem regulariter
exhibuerit; sciens se anathematis postmodum sententia
feriendum. Data Kalendis Decemb., indictione
X.
LII. AD DOMINICUM ET LEONEM EPISCOPOS. [(Anno 876.)] Significat quosdam qui Romam ad concilium vocati venire neglexerant, se excommunicasse, nisi ad certam praestitutam diem venerint; hortatur ut quandiu illi abfuerint, eorum officia exsequantur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.