PL 126, col. 746
Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne
domo Domini et zelo illius accensus, non solum
regi, sed omnibus in ea perverse aliquid agere volentibus,
strenue resistere non praetermittas, honorificans
ministerium tuum, quandiu divina sineris
voluntate summo sacerdotio fungi, populumque Domini
tibi commissum sanctae doctrinae pabulo pascere,
sacerdotes scilicet et ecclesiasticos viros ac
feminas, nec non viduas et sanctimoniales, juxta
ordinem suum pro viribus regere tuerique, ut pastor
idoneus coram Domino appareas prompta mente
procures: quoniam nos apostolicae sedis apicibus
admonere exhortarique curavimus regem vestrum,
ut tibi pro Jesu Christi Domini nostri amore in omnibus
quae sanctae Ecclesiae tibi commissae utilia sunt
obediens et adjutor devotus, sicut antecessores suos
piissimos reges Anglorum, narrante historia, fuisse
recolimus, existere non praetermittat; si et regnum
sibi temporaliter concessum voluerit retinere securum,
et vitam postmodum regni percipere sempiterni.
His autem quos asseris uxores proprias contra
praeceptum Domini relinquere, praecipimus neque
virum ab uxore neque uxorem a viro, nisi causa fornicationis
discedere: quod si ob hoc discesserit,
manere innuptum vel innuptam, aut sibi mutuo reconciliari,
quoniam dicente Domino: quod Deus
conjunxit, homo non separet [(Matth. XIX)]
; et ideo
cum priorem legitimo sibi matrimonio junctam quisquam
deserere nequeat nulla ratione illi prorsus
conceditur aliam, vivente priore, conducere; quod si
fecerit, et non emendare sub satisfactione studuerit,
ab Ecclesiae consortio maneat separatus. Sed neque
de propria cognatione secundum sancti praecessoris
nostri Gregorii doctoris gentis vestrae decretale statutum [(lib. XXII, epist. 31)]
cuiquam ducere permittas.
Nos namque sedis tuae privilegium, quam vice
beati Augustini a sancto Gregorio pro multorum
salute et conversione illuc directi regis, illibatum
tibi volumus procul dubio conservare, et ut ab omnibus
ordinibus, tam ecclesiasticis quam saecularibus,
custodiatur in perpetuum, secundum ipsius
sancti praecessoris nostri Gregorii [ forte deest statutum, aut quid simile
] cujus sapientiae radius Ecclesiam
Christi per orbem diffusam irradiat, sancimus
atque praecipimus. Et quidquid adversi a quocunque
homine de parte tua nobis fuerit relatum, ante veram
cognitionem nullatenus credimus; quin potius
etiam regem vestrum admonuimus, ut dignum honorem
tibi pro amore Jesu Christi Domini nostri
impendat, et omnia privilegii tui jura perpetua stabilitate
et conservare ac indiminuta custodire procuret,
si gratiam et benedictionem sedis apostolicae,
sicut antecessores ejus bene faciendo habere meruerunt,
pari modo voluerit iste habere. Data ut
supra.
XCVI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. [(Anno 877.)] Commendat zelum fidei quem ostenderat adversus Sergium Ecclesiae Dei hostem: hortatur ut in dies magis pro Ecclesiae sibi commissae defensione laboret; Petrum diaconum ei commendat.