PL 126, col. 850

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

aut praedicare praesumpserit, zelo Dei accensi
omnes uno animo unaque voluntate doctrinam
falsam abjicite, stantes et tenentes traditionem
sedis apostolicae. Quia vero audivimus quia Methodius
vester archiepiscopus ab antecessore nostro,
Adriano scilicet papa, ordinatus, vobisque directus,
aliter doceat quam coram sede apostolica se credere
verbis et litteris professus est, valde miramur:
tamen propter hoc direximus illi ut absque omni
occasione ad nos venire procuret, quatenus ex ore
ejus audiamus utrum sic teneat et credat sicut promisit,
aut non. Data ut supra.
CCXXXIX. AR METHODIUM ARCHIEPISCOPUM PANNONIENSEM. [(Anno 879.)] Praecipit ut ad se veniat, ut de ejus doctrina cognoscere possit. Missas Sclavonica lingua celebrari prohibet.

Reverendissimo METHODIO archiepiscopo Pannoniensis
Ecclesiae.
Praedicationis tuae doctrinis populum Domini tibi,
quasi spiritali pastori, commissum salvare instruereque
cum debeas, audivimus quod non ea quae sancta
Romana Ecclesia ab ipso apostolorum principe didicit
et quotidie praedicat, tu docendo doceas, et ipsum
populum in errorem mittas. Unde his apostolatus
nostri litteris tibi jubemus ut, omni occasione postposita,
ad nos de praesenti venire procures, ut ex
ore tuo audiamus et cognoscamus utrum sic teneas
et sic praedices sicut verbis et litteris te sanctae

Romanae Ecclesiae credere promisisti, aut non, ut
veraciter cognoscamus doctrinam tuam. Audimus
etiam quod missas cantes in barbara, hoc est, in
Sclavina lingua; unde jam litteris nostris per Paulum
episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus
ne in ea lingua sacra missarum solemnia celebrares,
sed vel in Latina, vel in Graeca lingua, sicut
Ecclesia Dei toto terrarum orbe diffusa et in omnibus
gentibus dilatata cantat. Praedicare vero aut sermonem
in populo facere tibi licet, quoniam Psalmista
omnes admonet Dominum gentes laudare [(Psal. CXVI)] ,
et Apostolus: Omnis, inquit, lingua confiteatur, quia
Dominus Jesus in gloria est Dei Patris [(Philip. II)]
.
Data ut supra.
CCXL. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. [(Anno 879.)] Arguit quod sedi apostolicae obediens non fuerit, ejusque legatos injuriose tractarit, et excommunicatus missas celebrarit. Ideo monet ut ad synodum se purgaturus quamprimum vel per se vel per legatos accedat.

ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.
Tantis, heu, proh dolor! transgressionibus inveniris
obnoxius, quantis nullus de Ecclesia Mediolanensi
aliquo modo est inventus: in primis quod
nostri operis atque laboris noluisti socius esse ac
particeps, sed apostolicae sedi proterve, inobedienter
ac procaciter resultasti; deinde legatos nostros Joannem
Ticinensem et Walpertum Portuensem episcopos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.