PL 126, col. 904

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

ingenti cura et sollicitudine quam circa sanctam
Romanam Ecclesiam matrem vestram habetis, atque
pro vestrae devotionis sinceritate qua nos purae
mentis affectu more parentum vestrorum diligitis et
in omnibus adjuvare alacriter cupitis. Et quia pro
exaltatione atque utilitate sedis apostolicae, totiusque
terrae sancti Petri defensione, vos prompta
mente desudare velle cognoscimus, in quo scilicet
vestri desiderii affectu piissimo et divinam circa
regiam gloriam vestram habebitis adjutricem et placabilem
majestatem, et dignam non solum in hoc
saeculo, sed etiam in coelesti postmodum regione
retributionem procul dubio recipietis. Quod vero
mandastis, ut marchiones vestri qui circa nos existunt,
ad defensionem necessariam peragendam nobiscum

pariter decertare debuissent, hoc autem
sine vestrae majestatis praesentia, vel sine idonei
optimatis vestri, nullo modo sicut oportet proderit
nobis, eo quod ipsi marchiones homines de civitatibus
et propriis finibus nostris, cum quibus territorium
sancti Petri poteramus satis defendere, in
suo assiduo servitio habent, et nonnullos eorum
potentia sua defendunt, et ita impediunt, ut nostrum
servitium secundum voluntatem nostram minime
perficere valeant. Unde precamur excellentiam vestram
ut pro amore Dei et principis apostolorum
honore, talem nobis de praesenti missum dirigatis,
cum quo per vestrae auctoritatis potentiam, ea quae
sanctae Dei Ecclesiae et nobis pertinent, incunctanter
valeamus perficere, quatenus eosdem homines nostros,

qui nobis sublati sunt, omnimodis recipiamus,
ut omnis honor et vigor sanctae Romanae Ecclesiae
vestris diebus in omnibus integer accrescat, et indiminutus
permaneat, quoniam ipsius honor et
exaltatio, vestra hic et in aeternum est salus et
gloria. Nam et nos ea quae vestrae gloriae proficua
sunt, libentissime perficere cupimus, et nostris
assiduis precibus vos Domino commendare, apostolorum
suffragantibus meritis, semper satagimus.
Haec itaque pro utilitate sanctae Ecclesiae modo fieri
petimus, ut cum vestrum gloriosum adventum, favente
Domino, conspexerimus, optata et ingenii pariter
laetitia exsultare valeamus. Data die 23 mensis
Junii, indictione XIII.
CCXCIII. AD SFENTOPULCRUM COMITEM. [(Anno 880.)] Gratulatur de ejus et subditorum illius observantia erga sedem apostolicam, recipit eos in fidem suam: ostendit Methodium archiepiscopum orthodoxam fidem fuisse professum; cujus jura et privilegia confirmat, eumque ad eos regendos mittit. Nitrensis Ecclesiae episcopum consecratum significat, et alium ad se vult mitti, quem alii ecclesiae praeficiat: jubet omnes ipsi archiepiscopo obedire; concedit ut divina officia Sclavonica lingua recitari possint, dummodo Evangelium Latina prius recitetur.

Dilecto filio SFENTOPULCRO glorioso comiti.
Industriae tuae notum esse volumus quoniam, confratre
nostro Methodio reverendissimo archiepiscopo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.