PL 129, col. 1246
De pontificum Romanorum vitis (Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis)), J. P
metropolitano admoneatur, et presbyteri, et diaconi,
et subdiaconi a suo episcopo, ut doceri possint,
admoneantur: et interim tales presbyteri et
clerici celebrare divina mysteria et officia suspendantur,
ut docti valeant ad debitum ministerium
pervenire.
Quinto confirmavit, quae Coelestinus et Magnus
Leo de episcopis instituerant, videlicet, ut non
conveniat episcopum consecrari, nisi a clericis et
populo fuerit postulatus: quia nulla ratio sinit ut
aliter consecrati inter episcopos habeantur. Et cum
in eadem ecclesia dignus non invenitur, tunc primum
altera ecclesia eligatur; et quamvis necessitas
eveniat, tamen invidiose nullo modo consecretur.
Sexto praecepit, ne, juxta Sardicensem synodum,
ultra trium hebdomadarum spatium episcopi a propriis
ecclesiis morentur, nisi forte per jussionem
metropolitani vel principis ex necessitate contingat:
quia absentia episcopi plerumque fit calamitas
plebis.
Septimo necessario servari praecepit, ut juxta ecclesiam
claustra constituantur, in quibus clerici
disciplinis ecclesiasticis imbuantur, et omnibus
unum sit refectorium ac dormitorium, sive caeterae
officinae ad usus clericorum necessariae. Ministri
vero post episcopum tales eligantur, quorum vita et
doctrina illos potius exornent quam dehonestent.
Octavo, ut episcopi diligenter curam habeant in
baptismalibus plebibus, et, cum necessitas in eis
presbyteros ordinandi occurrerit, ut reverentius observentur,
non sine consensu ibidem habitantium
fieri convenit.
Nono, ut in congregandis clericis non plures admittantur,
quam facultas rerum eis canonice attributa
sufficere possit.
Decimo, ut sacerdotes constitui non oporteat, nisi
ecclesiis, aut speciali monasterio deputentur, ne
necessitas in saecularibus domibus illis habitandi
occurrat; alioquin a propriis episcopis, aut in episcopio,
aut in monasteriis causa habitandi et conversandi
pro exercendo officio constituantur, ubi
mulieres nullam habeant copiam conversandi.
Undecimo, ut sacerdotes divina eloquia sedulo
perscrutentur, et populum admoneant, et ludos aliquos
ante se fieri non delectentur. Transgressores
quippe admonitione episcopi ulterius agere desinant;
sin autem, canonice judicentur.
Duodecimo, ut sacerdotes, 2qui ad debita et opportuna
officia in ecclesiis indifferenter adesse debent,
fenore aliquo, aut venatione, vel aliqua aucupatione,
rusticorum ministerio omnino non occupentur, nec
sine ornatu sacerdotali extra domos suas appareant,
et ea solum, quae Patrum constituta videntur, observent;
contrarii denique inventi, aut deinceps desinant,
aut canonicae disciplinae subjaceant.
Tertiodecimo, ut sacerdotes in saecularibus negotiis
pro testimonio, aut conficiendis instrumentis
non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non
convenit. Si enim eventu causae aliquid viderint aut