PL 129, col. 586

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

ab horum summo principatu consecuta, et in sortem
adepta, nullis omnino propter pontificatus provectionem
scriptis, aut synodicarum editionibus chartarum
subjecta, sicut etiam in his omnes ex aequo ei secundum
jus sacerdotale subjecti consistunt. Haec itaque
cum taliter nihil reveriti, sed cum omni sacra decentique
fiducia stabiles illi et firmae revera et immobilis
petrae ministri, maximae videlicet et apostolicae
quae illic est Ecclesiae, ad regiae urbis clericos
disputassent, hos sedasse apparuerunt, et ut humiliter
ac modeste sentirent prudenter egerunt, sinceritatem
et orthodoxiam propriae fidei ab ipso eis
initio cognitam facientes. Illi autem ipsorum admirantes
pietatem, hujusmodi factum duxerunt merito
recompensandum, et a praetendenda charta cessantes,

jussionem in effectum ob episcopatum se suo perducere
studio promiserunt. Quam factam accipientes
Deo amabiles apocrisiarii, gratulantes remearunt ad
propria. Hujus autem chartae, divinitus honorate
Pater, exemplar et mihi quoque transmissum est.
Exposita vero ab eis fuerat causa facendarum in
Christo Deo, id est in substantiis ejus, ex quibus
videlicet et in quibus est et creditur, naturalium
operationum; et ne de caetero in eo sive una sive
duae penitus praedicarentur. Fatebatur autem solummodo
confitendum esse, ex uno eodemque Dei Verbo
incarnato Deo decibilia et humana processisse, et in
unum eumdemque referenda.

reperi, et ipsa quoque, si vita comes fuerit, transferre,
Deo praeduce, minime recusabo, sanctissime
ac reverentissime pater. Data indictione 8, tempore
domni Joannis VIII papae.
Hujus sane initium operis juxta sensus duntaxat virtutem
ita se habet.
Unice Nate, Deus, Verbum Patris omnipotentis,
Qui sola pietate volens homo factus haberis,
Et genus humanum patiens in carne piasti,
Auxiliare tegens, salvos fac, erue semper
Tu famulos ubicunque tuos a crimine peste,
Virginis egregiae precibus genitricis amandae,
Et duodenorum procerum simul atque piorum,
Cunctorum sine fine decus, via, vita tuorum.
Ex his quae a Theodoro Spudeo sanctae Sophiae
scripta sunt sanctis Theodoro et Euprepio germanis
fratribus, et regis pistorum principibus constitutis in
exsilio Chersonis, super his quae inique gesta sunt ab
adversariis in sanctum et apostolicum, novum re
vera confessorem et martyrem Christi Dei nostri,
Martinum papam Romanum, priusquam illuc in exsilium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.