PL 129, col. 587

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

mitteretur, cum vi raperetur propter verbum
veritatis de apostolica sede.
THEOD. Postquam reversus est in excubitu cum
sudoribus quos novit Deus, potui ei scribere ac innotescere
omnia quae de ipso diffamabantur. Cum
quibus intuli et alia quaedam, quae implorarent eum,
aut nullatenus superaretur a nequam secta impiorum
virorum reverens, et tremens ac prae oculis habens
naufragium Sergii Cypriorum insulae archiepiscopi.
Rescribit ergo illa.
Martinus Theodoro sincera affectione dilecto
fratri.
Quoniam agnovi, ut potui, ea quae in scriptis a

vobis significata sunt, in paucis verbis exsequar.
Cum exirem ab Ecclesia, quae vocatur Constantiniana,
in qua exercitus me cum armis constrinxerat,
in praesentia exarchi, ac Theodori cubicularii, seu
cleri, clara voce dixerunt: Anathema habeat quisquis
dixerit vel crediderit, quia Martinus usque ad
unum apicem fidem mutavit, aut mutaturus est: et
anathema habeant qui in orthodoxa fide sua usque ad
mortem non permanserint. His auditis, Calliopas
coepit rationem reddere, aliam fidem praeterquam
nos tenemus non esse, neque aliter se credere. Sed
hoc, propter eos qui audiebant, non propter fidem,
dicebat. Et scire te volo, dilectissime frater, de fide
quam significasti, necnon et falsis calumniis quas
adversus veritatem proponunt: quia, opitulantibus

nobis orationibus vestris ac omnium fidelium Christianorum
qui vobiscum sunt, et vivens et moriens
salutis nostrae fidem defendam, et quemadmodum
beatus Paulus apostolus docet, mihi vivere Christus
est, et mori lucrum. De falsis autem accusationibus,
quas noviter haeretici faciunt abjicientes veritatem
Christi Dei, qualem omnino potuerunt hominibus
veritatem loqui, qui Dei veritati resistunt? Tibi
igitur reddo rationem, dilectissime frater, per eum
qui judicaturus est mundum istum per ignem, qui
et reddet unicuique secundum opus suum. Ego aliquando
ad Saracenos nec litteras misi, nec quem
dicunt tomum qualiter credere debeant, aut pecunias
unquam transmisi, exceptis duntaxat quibusdam illuc
venientibus servis Dei causa eleemosynae, quibus

et modicum quid praebuimus minime ad Saracenos
transmissum. Porro, de domina nostra gloriosa
semper virgine Maria quae Deum et Dominum
nostrum Jesum Christum peperit, quam omnes
sancti et catholici Patres Dei genitricem appellant,
utpote quae Deum hominem genuit, falsum contra
me, imo contra suas ipsorum animas, iniqui viri
testificati sunt. Nam quisquis beatam super omnem
creaturam et naturam humanam, absque eo qui
genitus est ex ea, venerabilem semperque virginem,
matrem videlicet Domini nostri non honorat
atque adorat, anathema sit, et in praesenti saeculo,
et in futuro! Sed homines occasiones quaerentes
scandala objiciunt ad scandalizandos multos.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.