PL 129, col. 595

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

qui consederant ei ingressus est nuntiare imperatori
quaeque ipse voluit. Eduxerunt autem sanctum apostolicum
virum de cella judicii, magis autem ex aula
Caiphae, in gestatorio sedili sedentem, et statuerunt
eum in medio atrii quod erat ante cellam sacellarii,
et imperialis stabuli, quo consueverat omnis
populus convenire et exspectare sacellarii ingressum.
Circumdederunt eum excubitores, eratque
omnibus spectaculum formidabile turbis. Post paululum
ergo, jusserunt inferri eum in solarium expositionis,
ut esset ibi quatenus prospiceret imperator
per cancellos triclinii sui ea quae futura erant fieri.
Erat itaque multitudo populorum usque ad hippodromum
conferta convenientium illic. Statuerunt
ergo reverentissimum virum in medio solarii dispositionis,

praesentia totius senatus subnixum hinc et
inde. Facta est ergo constipatio subito non minima,
et exiens ab imperatore sacellarius apertis januis
triclinii in solarium dividere universum populum
jussit. Veniensque ad sanctum ac venerabilem virum
Martinum apostolicum, dixit ad eum: Vide quomodo
Deus te duxit, et tradidit in manus nostras. Tu nitebaris
contra imperatorem: quid tibi spei erat? Ecce
dereliquisti Deum, et dereliquit te Deus. Et continuo
exclamans sacellarius quemdam astantium excubitorum
tonsorem, praecepit sine mora auferre psachnion
summi et apostolici atque praecipui pastoris
omnium Christianorum, qui orthodoxam sanctorum
Patrum et synodorum confessionem, hoc est fidem
confirmavit, et novi erroris exortos auctores, novos

videlicet haereticos, cum impiis dogmatibus eorum
canonice et synodice anathematizavit. Cum ergo incidisset
psachnion beati viri excubitor, et corrigiam
campagiorum ejus, statim tradidit eum sacellarius
praefecto urbis, dicens: Tolle eum, domine praefecte,
et continuo membratim incide illum. Cum his autem
omnibus jussit astantibus anathematizare eum, quod
et fecerunt. Non responderunt autem hujuscemodi
voci viginti virorum animae. Sed omnes quique hoc
ipsum videbant, et sciebant quia est Deus in coelo
conspector eorum quae fiebant, dimisso vultu cum
multa moestitudine recedebant tribulati. Suscipientes
ergo cum carnifices exuerunt exterius ejus pallium
sacerdotalis stolae, et scindentes alas tunicae quae
erat interius a summo usque deorsum circumposuerunt

ferrea vincula in sanctam ejus cervicem, et per
omne corpus ejus trahentes eum vi, non concesserunt
penitus ei alicubi residere et animam refocillare,
sed a palatio duxerunt eum publicantes et
dehonestantes per medium civitatis ad praetorium, et
gladius coram eo.
Erat autem dolor magnus beato illi, et inenarrabilis:
oppido enim erat fessus et infirmus, prae
tantis incommodis futurus relinquere animam a
pressura passionum et tenuitate corporis. Attamen
gaudens spe confortabatur in Domino: et, quo
magis cum afflictione et vi trahebatur, eo sereno
obtutu ductus cum multa constantia animae justus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.