PL 129, col. 604
Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne
multa. Sanctos quoque Patres nostros, saltem ut
unum ex egenis, singuli secundum vires reficiamus,
et consolemur tribulationes eorum. Et quidem de
sanctissimo et famulo Christi Dei nostri apostolico
dicta sint. De caetero vero necessarium duxi, etiam
de divinitus honoratis et illustratis Patribus nostris
et concertatoribus ejus dilectioni vestrae significare.
Die qua domnus Maximus et is qui cum eo erat
penes hanc regiam urbem applicuerunt, circa occasum
solis, venientes duo mandatores una cum decem
excubitoribus tulerunt eos e navi nudos et discalceatos,
et separatos eos ab invicem custodierunt in diversis
excubitibus. Et post dies aliquot adducunt eos in
palatium, et introducunt senem in locum, in quem
senatus collectus est, et alia multa turba; et exhibent
eum in medium sedentium principum. Et dicit
ei sacellarius cum ira multa et furore: Christianus
es? Et dicit: Gratia Christi Dei universorum Christianus
sum. Et dicit ille: Non est verum. Respondit
Dei servus: Tu dicis, sed Deus scit esse me Christianum.
Et quomodo, inquit, si Christianus es,
odio habes imperatorem? Respondens Dei servus
ait: Et unde hoc claret? odium quippe mentis est
occultus affectus, quemadmodum et dilectio. Et
dicit ei: Ex his quae fecisti cunctis factum est manifestum
quod odio habeas imperatorem et rempublicam
ejus. Tu enim solus Aegyptum, et Alexandriam,
et Pentapolim, et Africam Saracenis tradidisti.
Et quae est, infit, horum approbatio? Et falso
inducunt Joannem, qui fuerat sacellarius Petri quondam
praetoris Numidiae provinciae Africae, dicentem:
Quia ante viginti duos annos avus dominatoris jussit
beatae memoriae Petro exercitum sumere, et pergere
in Aegyptum contra Saracenos: et scripsit tibi tanquam
ad servum Dei loquens, certitudinem habens
in te, utpote in homine sancto, si des ei consilium
abire. Et rescripsisti ei, dicens: Nil tale facere,
quoniam non bene placitum est coram Deo, ut imperio
Heraclii et generis ejus cooperetur respublica
Romanorum. Dicit servus Dei: Si veritatem loquitur,
utique habet et Petri ad me, et meam ad ipsum
epistolam, quae deferantur, et subjaceo poenis a legibus
constitutis? Et dicit: Ego non habeo epistolam,
sed nec novi si omnino scripserit tibi. Verum haec
in castris per illud tempus omnes loquebantur. Et
dicit ad eum Dei servus: Si exercitus totus hoc fatebatur,
quomodo tu solus super hoc me accusas?
Vidisti me aliquando, vel ego te? At ille: Nunquam.
Tunc Dei servus ad senatum conversus dixit: Si justum
est tales adducere calumniatores, vel testes,
judicate: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini;
et in qua mensura metiemini, metietur de vobis [(Matth. VII)]
,
ait omnium Dominus.