PL 129, col. 824

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

latitantem, cui abscisso uno, tria subcrescebant
capita, deifice conteret; et qui beatum Petrum per
undas siccis ambulare fecit plantis, Ecclesiam suam
immensis undique pelagi fluctibus agitatam, portum
salutis attingere faciet; Jordaneque transmisso, abruta
Gericho, ad aeterna coelestis Jerusalem gaudia
feliciter ingredi permittet. Mysterium tamen, et
valde mirandum est, cum omnes Ecclesiae, tam
cismarinae, quam transmarinae, in proprio statu permaneant,
sola Romana Ecclesia procellosis ab fluctibus
navitas suos mortis proximos redundat. Ad
propositum itaque redeamus; et scandala, quibus,
Roma auctrice, pusilli et magni scandalizantur, lugendo
potius, quam sermones exprimendo dinumeremus.
Leges siquidem mundanae et canonicae, scita

quoque barbarica sanciunt, et omnimodis determinant,
ut violatores sepulcrorum inter infames habeantur;
ita ut clerici canonicis regulis subjiciantur,
laici vero voce prodita: quod lupi meruit videre

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.