PL 129, col. 823

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

. . . . . . . . . . . . . . . . . prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro
vitae, et de civitate sancta,et de his
quae scripta sunt
in libro isto. Igitur quia didicimus in sancta Romana
Ecclesia, quae est mater omnium Ecclesiarum,
non habens maculam aut rugam, aut talia hujusmodi,
nuper aliquid novi, et ante tempora invisi et
inauditi accidisse, quod flendo magis quam disputando
consentimus, et nimio terrore tabescimus.
Contriti namque, et contristati, ac vehementi stupore
detenti, silere potius optaremus quam loqui. Sed conceptum sermonem tenere
quis possit? Tortuosus
ille, proh dolor! et saevissimus anguis, qui
primos protoplastos callida deceptione fraudis, ab
amaenitatis paradisi gaudiis expulit, jam sibilans,

colla trifulcis linguis erigit; et Romanam Ecclesiam
sui li . . . o . . ., veneni turbare non desinit. Sed
divina Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi
dextera, Lernaeum colubrum, in Arcadiae paludibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.