PL 129, col. 831
Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne
irritam facis, similes erunt principes tui, Dathan
et Abiron, eorumque complicibus, qui irritaverunt
Moysen et Aaron in castris, in sanctum Domini; ideoque aperta est terra, et deglutivit
Dathan et Abiron;
si quidem descenderunt ad inferna viventes.
Quoniam, sicut illi murmuraverunt adversus Dominum
et adversus principes quos eis constituerat, ita et
tu murmuras contra Dominum et Salvatorem nostrum
Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto
unus et verus Deus est, et contra apostolos ejus,
quibus ab eo ligandi atque solvendi in coelo et in
terra concessa est potestas. Per te, inquit Dominus
per prophetam, nomen meum blasphematur in gentibus.
Unde datur intelligi quia satius et aptius fuisset
apud summum Arbitrum, Formosianam, ut dicitur,
praesumptionem, sub silentio dissimulando,
corrigi, quam, disrupto charitatis vinculo, universo
mundo scandalum inferre. O Roma, aporiaris et apostataris,
atque in dementiam et phrenesim raperis:
convertere ad Deum, et salvaberis. Sic enim ipse per
prophetam dicit: Convertimini ad me, et salvi eritis.
Sta, et contende mecum. Interrogabo te, et responde
mihi: et tu percontare me, et redicam tibi.
Dicis itaque saepe dictum pontificem Formosum non
habuisse quod dare potuisset. Habuit certe, habuit:
a Marino scilicet, primum episcopo, dehinc
summo papa et universali pontifice, a quo fuit absolutus
et benigne receptus, et in pristinum honorem,
a quo naevo invidiae fuerat destinatus, digne et canonice
est revocatus, non schismaticus, neque haereticus;
sed vir sanctus, et justus, atque catholicus;
segregatus a peccatoribus, atque excelsior coelis factus.
Quomodo ergo dedit quod non accepit? Nicolaus consecravit
Formosum ad episcopum sciens eum doctorem
egregium; et ideo misit eum in Bulgariam ad
praedicandum. Qui strenue viam veritatis, normamque
fidei, et Christianae religionis doctrinam, gentem
olim crudelissimam et paganissimam edocens, ad
moenia tua, cum crucis est et triumpho reversus.
Postmodum livoris oceno ab urbe tua repulsus,
deinde, ut dictum est, a Marino papa receptus et
restitutus; sic tandem, populi acclamatu propter
bonorum incrementa morum, ad summum pontificatus
culmen favorabiliter est provectus. Quod si Formosus nihil habuit, nihil dedit
(quod absurdissimum
atque prophanissimum, et mente reis a capitis
est dicere) ergo Joannes, qui Marinum consecravit,