PL 129, col. 832

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

nihil habuit, nihil dedit. Marinus quoque papa,
cujus consecratio adhuc intacta permanet, nihil habuit,
et nihil Stephano diacono Adriani filio, a se
consecrato, dedit, qui postea papa factus est, et
a jam dicto Formoso, in ordine vicis suae, apostolicus
consecratus est. Si Formosus papa nihil habuit, nihil
dedit, cur proceres tui fronte ferrea et adamantina
menteque Sathanica dicunt: Ergo irrita est consecratio
Marini, quem Joannes papa episcopum consecravit;
irrita est consecratio Stephani Adriani
filii, quem Marinus ad diaconatum provexit, et
postea Formosus, totius electione populi, in sancta
sede apostolica consecravit? Vis fortasse dicere, o
Roma, apponens iniquitatem super iniquitatem,
quod Marinus episcopus non fuerit? Ergo et consecratio

Joannis papae, quam Marino Cerensi episcopo,
digne aut indigne, ut dicis, imposuit, irrita est. Si
indigne Joannes noster apostolicus (quod nefas est
ad dicendum), nec Marinus episcopus; si vero digne
(pro ut omni mundo recto visum est) domnus
Joannes sit apostolicus, et Marinus episcopus: ac
deinceps, causa utilitatis et necessitatis, universi
advocatione populi, in sancta Romana et apostolica
Ecclesia maneat inthronizatus, jam si profiteris
Marinum episcopum non fuisse, criminaris
Joannem papam (quod Deus avertat), qui eum
consecravit, violatorem canonum, et omnium sacrarum
legum praevaricatorem fuisse. Aut dic Marinum,
qui a Joanne sacratus est, fuisse episcopum
ut comprobes Joannem veraciter, sicut fuit, exstitisse

papam; aut si negaveris, totam Christianitatem maculando,
profiteberis Joannem irruptorem Nicaeni
et omnium conciliorum destructorem fuisse. Insuper,
et Stephani consecratio, et Sergii, quem Stephanus
consecravit ad diaconatum, irrita erit. Et, ut liberius
dicamus, si ordinem Romanae consecrationis
discurrendo texamus, totius sacerdotalis seriem,
ut asseris, ab ipso Joannis tempore, qui ante tricennium
defunctus est, irritam et evacuatam, quod
absit, perspiciemus. Quoniam, si Joannes, qui Marinum
episcopum consecravit, reprobus fuerit, Marinus
reprobus erit; et si non fuerit episcopus Marinus,
quare in Caerensi sede ordinationes, consecrationes,
baptisteria, et populi confirmationes exegit?
Igitur si Marinus episcopus non fuit, Stephanus

Adriani filius, qui postea apostolicus exstitit,
diaconus non fuit; quia, postquam episcopus non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.