PL 129, col. 833

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

fuit, et sacrum episcopalis juris mysterium usurpando
tractavit, ultioni Oza, qui arcam Domini
indigne tangere praesumpsit, procul dubio subjacuit.
Similiter et Stephanus nec diaconus fuit, nec
apostolicus existere potuit, quia indigne, si ita est
ut asseris, sacri diaconatus mysterium attigit. Si
dampnas Marinum, dampna Joannem, dampna etiam
Stephanum, Formosum, Sergium et omnes quotquot
ab ipso Joanne Marini praedecessore in sancta
sede apostolica summo pontificiali jure sessionem
habuerunt. Totus ergo mundus, et omnes ejus
Christianae fidei habitatores contra te clament: Quia omnes decepisti, et ipsa decepta es.
Constantinopolis
namque, Sicilia, tota Italia, Gallia, Germania,
in quarum spaciis metropolitani, qui subfraganeos

episcopales coetus suae consecrationi vindicant,
degere videntur, adversus te causantur et
querelantur, quia nullus metropolitanus consecrationem
facere potest, nisi a sede apostolica pallium
sumat. A quo ergo Bysancium, quae Constantinopolis
vocatur, Ravenna, Forum Julii, Mediolanum,
Hebrudunum, Arelatum, Lugdunum, civitas Remorum,
Colonia, Maguntia, caeteraeque urbes
metropolitanae, nisi ab apostolica potestate pallium
sumant? Si ita est ut prodis, totus pene mundus
per annos XXX in ruina positus est, non solum ad
dampnationem corporum, verum etiam, quod deterius
est, ad detrimentum animarum. Qui dinumerare
potest stellas coeli, et arenam quae est
in littore maris, hic dinumerare poterit animas

et corpora eorum qui absque baptismo et sacri
chrismatis unctione per tot annorum curricula ad
tartara sunt demersi. Missarum etiam solemnia nisi
ab antiquissimis viris minime sunt celebrata. Quis
enim sacros fontes benediceret et sanctum chrisma
conficeret, aut quis poenitentes solveret aut ligaret,
cum omnis ordo ecclesiasticus ita ad ima ceciderit,
ut, sicut tu ausu nefario et ore temerario delatras,
nihil habuerit, nihil dederit? Igitur jam tempus est
ut ad conceptum, sicut sumus polliciti, redeamus
eloquium; et quia Formosum papam invasorem non
fuisse declaravimus; ita aeque, aut inique depositum,
restitui posse, et de Ecclesia ad Ecclesiam
migrari valuisse, sancti Spiritus infusione dilucidemus.
Plurimos enim episcoporum aliis ex civitatibus

ad alias, causa necessitatis atque utilitatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.