PL 129, col. 834

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

nec non invitationis et advocationis, sanctorum utilitate
Patrum didicimus esse migratos. Quorum primus,
ut retulimus, beatissimus apostolorum princeps,
regnique coelestis claviger fecit; et Alexander, prout
Historiae liber Ecclesiasticae refert, unius Cappadociae
civitatis episcopus, utilitatis ac necessitatis intuitu
nobiliter exstitit. Subsequamur ergo caeteros. Perigenes
in Petris est ordinatus episcopus; sed
quoniam civitatis ejus cives noluerunt eum suscipere,
Romanae civitatis episcopus jussit eum in Corinthum
metropolim, defuncto ejus episcopo, inthronizari,
eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit. Dositheum
Seleuciae episcopum, Alexander Antiochenus episcopus
in Tarsum Ciliciae demigravit. Reverentius ab Arcis,
Phoeniciae in Tyrum migratus est: Joannes de

Gardilia mutatus est in Prochoniso; Palladius ab
Helenopoli mutatus est in Asponam. Alexander ab
alia Helenopoli in Adrianopoli mutatus est. Gregorius
Nazianzenus prius unius civitatis Cappadociae
fuit episcopus, quae Sasima dicebatur, deinde beati
Basilii et aliorum episcoporum consensu, Nazianzo;
Meletius prius Sebastiae Ecclesiae praefuit, et postea
Antiochiae praesul est constitutus; Theosebius ab
Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae prius
Salambria vocabatur: Polycarpus de urbe . . . . . . . . . . . ..
. . in Nicopolim Thraciae mutatus est; Hierophilus
de Trapezopoli Phrygiae in Antiochiam mutatus
est Pisidiae; Sylvanus a Philippopoli Thraciae
mutatus est Troadam; Eusebius quoque de quadam
parva civitate, apostolica auctoritate, mutatus est

Alexandriam; similiter Felix de civitate qua ordinatus
erat electione civium, propter doctrinam et
bonam quam habebat vitam, communi episcoporum
et reliquorum sacerdotum, ac populi, consilio translatus
est Ephesum. Non enim transit de civitate ad
civitatem, qui non suo libitu aut ambitu hoc facit,
sed utilitate quadam aut necessitate, aliorumque
ortatu et consilio populorum transfertur: nec
transfertur de minori civitate ad majorem, qui hoc
non ambitu, aut propria voluntate facit, sed aut vi
a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut
utilitate loci, aut populi, non superbe, sed humiliter
ab aliis translatus et inthronizatus est. Quia homo
videt in facie, Deus autem in corde. Non ergo mutat
sedem, qui non mutat mentem. Sufficiat nunc

de mutatione et transmigratione sedium satis dixisse;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.