PL 129, col. 835
Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne
nunc de reconciliatione pontificum, qui juste aut
injuste dampnati sunt, prout auctoritas docet, evidenter
dicam modo. Joannes Chrysostomus a duobus
synodis orthodoxorum fuit judicatus, sed iterum
Ecclesiae suae fuit restitutus. Nec non et Marcellus
episcopus Ancyrae Galitiae depositus fuit; sed proprium
postmodum recepit episcopatum. Asclepius,
item judicatus a synodo, Ecclesiam suam postea recepit;
Lucianus episcopus Adrianopolites, a papa
Julio dampnatus, postmodum recepit Ecclesiam sui
episcopatus. Item Quirinillus, Hierosolymitanus
episcopus depositus fuit; postea reconciliatus est
Ecclesiae suae. Simili modo et Polychronium, eidem
Ecclesiae suae Hierosolymitanae pontificem,
Sixtus papa dampnavit, et iterum idem reconciliavit.
Innocentius item papa Fotinum episcopum
dampnavit; sed ipse postea eum in suae Ecclesiae
proprium restituit statum. Item Miseno episcopo, a
Felice papa dampnato, Gelasius papa successor
illius communicavit et eum Ecclesiae suae restituit.
Leontius autem, dum esset presbyter, depositus fuit,
sed postea in Antiochia patriarcha exstitit. Gregorius
quartus papa Romanus, Theodosium, quem Eugenius
ejus antecessor presbyterii honore privaverat,
sanctae Ecclesiae Signinae, consecravit episcopum.
Ibas namque episcopus judicatus fuit, sed
sancta synodus canonice suam illi restituit Ecclesiam.
Nicolaus papa Zachariam episcopum, pro eo quod
Constantinopolim directus Phocium invasorem, subito
e laico clericum factum, et per ecclesiasticos
ordines improvise ad patriarchatum Constantinopoleos
provectum approbavit, et Ignatium patriarcham,
virum sanctum et justum, reprobavit, in sua synodo
merito damnavit; sed Adrianus papa eum in pristinum
Ecclesiae suae statum revocavit. Rothadum
sanctae Suessionensis Ecclesiae episcopum synodo,
cui Carolus rex interfuit, condempnatum, Nicolaus
papa reconciliavit, et propriae Ecclesiae restituit.
Joannes papa Anspertum Mediolanensem archiepiscopum,
pro eo quod legatos summae sanctae sedis
apostolicae recipere noluit, vocatus ad synodum
venire contempsit, in synodo dampnavit; sed postea
eidem Ecclesiae restituit. Quid plura? Si cunctas
pontificum restitutiones ac transmigrationes in medium