PL 129, col. 836

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

ducere temptabimus, dies ante (ut remur)
quam sermo cessabit. Cui ergo comparabimus te?
vel cui assimilabimus te, o Roma? Magna enim . . . . mare contritio tua. Quis medebitur tibi? Prophetae tui
viderunt falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem
tuum ut te converterent,
et sanarent. Planxerunt super
te omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et
moverunt caput suum, dicentes: Haeccine est urbs
perfecti decoris, et gaudium universae terrae? Scrutare
ergo vias tuas, et convertere ad Dominum, et
salvaberis. Quid igitur ad haec dices? Nam vulgo
dicitur, stultum esse alios coercere, cum sibimetipsi
non valeat frenum imponere. Quo itaque pacto alios
vis redarguere, cum tibi nulla sit potestas temetipsam
corrigere? Per ambitus enim et seditiones,

belligerando, ad summum apicis culmen
belligerando principes tui contendunt subire; et
adhuc iniquitate sua permanentes, unusquisque,
quod animo concepit, opere complere conatur. Pro
hac enim re diluvium supervenit universo mundo,
deletaque est omnis caro de superficie terrae, exceptis
octo animabus in arca salvatis; sic enim
sancta in praecedentibus dicit Scriptura: Videntes
filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt
sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et ad
comprimendam tuae sedulitatis temeritatem per temetipsam
Veritas dicit: Quinque enim viros habuisti, o
Roma, et hunc quem habes, non est tuus vir. Nam
Formosus, quem crudelissima praesumptione de sepulcro
extraxisti, et summa, sancta et apostolica

sede vivus residens, consecravit Joannem ad presbyteratum;
qui postea, juxta Romanam consuetudinem
et consecrationem, ad apostolicatus fastigium
conscendens, Kailonem Ravennatem archiepiscopum
consecravit, ac postmodum in sancta synodo, eadem
in urbe congregata, cui Landebertus imperator
interfuit, apostolico favore viriliter resedit. Kailo
vero archiepiscopus Petrum Bononiensem episcopum
consecravit; Petrus autem Bononiensis episcopus,
Kailonis archiepiscopi subfraganeus,
Joannem, (abhus viae tuae sedi praeest) per
sacrorum ordinum ascensus, ad diaconem consecravit.
Defuncto vero Petro, idem Joannes Bononiensem
Ecclesiam, vivente Kailone archiepiscopo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.