PL 129, col. 847

Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne

Audito nefaudos ritus paganorum [ ms., auditis nefandorum
ritibus paganorum] partibus in vestris
repullulasse, et vos tenuisse silentium, ut canes non
valentes latrare, gladio separationis a corpore Dei
Ecclesia [ ms., Ecclesiae] vos ferire deliberavimus.
Sed quia, ut nobis dilectus frater noster Plemundus
[ ms., Plegemundus hic et infra ] intimavit, tandem
evigilastis, et semina verbi Dei olim venerabiliter
jacta in terra Anglorum coepistis renovare, mucronem
devorationis [ ms., devotationis] retrahentes,
Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis
benedictionem vobis mittimus, orantes ut in bene
coeptis perseverantiam habeatis. Vos enim estis fratres,
de quibus loquens Dominus inter alia inquit: Vos estis sal terrae; et si sal evanuerit, in quo salietur?
[(Matth. V.)]
Et iterum: Vos estis lux mundi [(ibid.)]
: significare
volens per verbi sapientiam condiri mentes
hominum a vobis debere; et in moribus, et in vita vestra
bonae actionis studium, quasi lumen apparere
fidei, per quod gradientes ad vitam, quomodo caute
ambulent, videant, ut ad promissionem aeternae beatitudinis
sine offensa currentes valeant pervenire.
Nunc accingimini ergo, et vigilate contra leonem
qui circuit [ ms., circumit], quaerens quem devoret;
et non patiamini ulterius in regione vestra penuria
pastorum Christianam fidem [ ms., religionem] violari,
gregem Dei vagari, dispergi, dissipari. Sed cum
unus obierit, alter qui idoneus fuerit canonice protinus
subrogetur. Nam secundum legem plures facti
sunt sacerdotes, eo quod morte prohiberentur [ ms.,

prohibebantur] permanere. Quod David considerans
[ ms. add., et in spiritu Christi Ecclesiam futuram
fore permansuram ad finem usque saeculi prospiciens]
ait: Pro patribus tuis nascentur [ms. nati
sunt ] tibi filii, constitues eos principes super omnem
terram [ in omnem terram desunt in ms.] [(Psal. XLIV)] .
Nulla itaque mora sit subrogandi alium, cum quilibet
sacerdotum ex hac vita migraverit; sed mox ut
illi, qui primae sedis principatum gerens, inter vos
caeteris episcopis praeesse dignoscitur, fratris obitus
fuerit denuntiatus, facta electione canonica alter consecratus
succedat. Quis autem inter vos principatum
tenere debeat, quaeve sedes episcopalis caeteris praepolleat
habeatque primatum, abolitanis [ ms., ab olitanis]
temporibus notissimum est. Nam, ut ex scriptis

beati Gregorii, ejusque successorum tenemus, in
Doroberniae [ ms., Dorobernia] civitate metropolim
sedemque primam episcopalem constat esse regni
Anglorum, cui venerabilis frater noster Pleimundus
nunc praeesse dignoscitur; cujus honorem dignitatis
nos ullo pacto imminui permittimus, sed ei vices
apostolicas per omnia gerere mandamus.
Et sicut beatus Gregorius papa primo vestrae gentis
episcopo Augustino omnes Anglorum episcopos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.