PL 129, col. 848

Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne

esse subjectos constituit, sic nos praenominato fratri
Doroberniae, sive Canterberiae [ ms., Cantuburiae] archiepiscopo
ejusque successoribus legitimis eamdem
dignitatem confirmamus; mandantes, et auctoritate
Dei, et beati Petri apostolorum principis praecipientes,
ut ejus canonicis dispositionibus omnes obediant,
et nullus eorum quae ei suisque successoribus apostolica
auctoritate concessa sunt, violator existat.
Si autem quivis hominum contra haec aliquando niti
ac imminuere tentaverit sciat, se procul dubio mulctandum
fore gravi anathemate, et a corpore sanctae
Ecclesiae, quam inquietare molitur, perpetuo nisi resipuerit
separandum.
NOTA DAVIDIS WILKINS.
« Error hic inextricabilis. Deprehendit Baronius,
et medetur, uti opinatus est; sed interea non minorem
ingerit. Anno, inquit Malmesburgius, quo a nativitate
Domini transacti sunt nongenti quatuor, misit
papa Formosus in Angliam epistolas, quibus dabat
excommunicationem et interdictionem regi Edwardo,
etc. Ad hoc Baronius: Ita Willielmus, inquit, Malmesburiensis; sed puto vitio scriptoris, quod factum
est hoc anno octingentesimo nonagesimo quarto, scriptum
legi anno nongentesimo quarto, ad quod tempus
certum est, non potuisse pervenire Formosum, sed
longo ante esse defunctum.
Recte quoad Formosum
papam; sed non minus jam erratrice quoad Edwardum
regem. Uti enim Formosus mortuus est per
novennium ante annum Domini 904, sic Edwardus
non est salutatus rex in anno 904, nec per sexenuium
postea, si de nostris nostri non caecutiant. Verum
igitur si fuerit quod Formosus hoc promulgaverit interdictum,
fieri necesse est in tempore Aluredi Magni,
qui licet regis fruebatur titulo, ditione tamen pulsus

est a Danis, nec hanc satis integre readeptus, cum
Formosus pene pontificatum iniit. Erasse igitur videatur
Malmesburius, aut scriptor aliquis, vel in regem
interdictioni subjiciendo, vel Edwardum forte
pro Aluredo. Sed nec hoc errorem tollit: nam septem
illi quos in una die factos dicit episcopos, non electi
sunt ante ann. Dom. 904, nec consecrati postmodum,
donec Plegmundus archiepiscopus iter Romam
expediverat, et epistolam (quam a papa ad episcopos
hic dedimus) una cum absolutione detulisset,
anno scilicet 905 vel hunc circiter. Inscribitur etiam
epistola illa solis episcopis Angliae, et de rege illic
ne verbum quidem; adeo ut in dubio sit an rex sub
interdicto ponebatur. Certe si cum Malmesburio hujus
interdicti et epistolae auctorem susceperimus
Formosum papam, in historiis nostris ingens error
est, et ne ab Oedipo extricabilis; sed si Formosum
subrepisse censeam pro Leone papa V, non ego video
quin sana fiant omnia. » Haec Spelmannus.
Quibus Spelmanni notis stricturas addidit Gabr.
Cossartius in edit. Concil. vol. IX, pag. 431: « Synodum
Anglicanam attribuit Malmesburiensis non
anno 904, ut ait Baronius; sed 905: anno, inquit, quo a Nativitate transacti sunt anni
904. Quem annum
quis neget esse nongentesimum quintum? Et
consentiunt, ut vides, acta Cantuariensis Ecclesiae. Sed
nodus hic se offert vindice dignus, quem post Baronium
animadvertit collector Anglicanus. Qui enim concilium
hoc haberi anno nongentesimo quinto potuerit
sub Formoso papa, qui annis ante decem obierat?
Quo pacto pontificias litteras ad Edwardum seniorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.