PL 129, col. 856

Epistolae et privilegia (Stephanus VI), J. P. Migne

prata, silvas, atque medietatem salinarum, et telonei,
seu raficani, atque naufragii, monasterio sancti
Laurentii, et cellis, vel cum omnibus adjacentiis et
pertinentiis earum, una cum familiis utriusque
sexus, et alia omnia quae a piis imperatoribus et regibus,
vel ab aliis Deum timentibus, in eadem ecclesia
collata sunt, vel collatura [conferenda] erunt,
tam in ipso comitatu Narbonensi, quam in Reddense,
seu et Minerbense, atque Ausonense, necnon
et Bitterense, sive etiam Nemausense. Haec vero
omnia ita jure firmissimo a te tuisque successoribus
possideri ac dominari volumus, sicut olim possessum
est a sanctae memoriae decessore tuo Daniele episcopo,
sed et reverendo Sigebodo, ejusdem primae
sedis Narbonensis praesule, sub tua tuorumque successorum

ditione, potestate, ac utilitate omnimodis
confirmantes. Statuentes apostolica censura sub
divini judicii obtestatione et anathematis interdicto,
ut nulli unquam magno vel parvo homini liceat
quamlibet forciam vel oppressionem in omnibus rebus
ejus facere, aut potestatem aliquam habere, vel
aliquem distringere, aut qualecunque teloneum ab
eis exigere, sive ad placitum eos ubicunque pro quibuscunque
causis proprio jure praeferunt, nisi in
providentia [praesentia] archiepiscopi causa illorum
audiatur, et regulariter finiatur [firmetur]. Illud
quoque nostra auctoritate juxta canonicam sanctionem
nobis addere placuit, ut si quando divina vocatione
vos vestrique successores ex hac luce migraveritis,
quandiu in ipsa Ecclesia Narbonensi repertus

fuerit qui dignus sit officio pontificatus ipsius fungi,
nulli liceat ex alio loco inibi ingredi, nec jam dictam
sibi praeditus [praedictus mendose ] quacunque dignitate
aut regia auctoritate usurpare sedem, sed conventum
vicinorum coepiscoporum occurrere volentium
[valentium] facto absque alicujus potestatis interdicto,
benedictionis cleri vel plebis percipiat
dignitatem. Si vero aliquem de suffraganeis coepiscopis
contigerit mori, perquirens metropolitanus
episcopus electionem plebis ipsius, eam visitare studeat,
utpote viduatam Ecclesiam. Quod si forte ibi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.