PL 129, col. 857

Epistolae et privilegia (Stephanus VI), J. P. Migne

talis non repertus fuerit, qui onus sacerdotale ferre
queat, per canonicam auctoritatem et nostram apostolicam
permissionem licentia sit illi absque ulla
retractatione de sua Ecclesia talem inthronizare, qui
suffraganeae suae Ecclesiae dignus praeesse valeat
pastor. Si quis, quod non optamus, contra hoc nostrum
apostolicum privilegium, pie a nobis statutum,
temerario ausu agere praesumpserit, sciat se anathematis
vinculis innodatum, et a regno Dei alienus
existat. Qui autem verus custos et observator exstiterit,
benedictionem et gratiam a Domino consequatur.
Scriptum per manum Nicolai scriniarii sanctae
Romanae Ecclesiae, in mense Augusto, indictione 14.
Bene valete. Datum XIII Kalendas Septembris, per

manum Stephani episcopi sanctae Ecclesiae Nepesinae,
arcarii [in arcario] sanctae Ecclesiae sedis apostolicae,
imperante domino piissimo Augusto Arnulpho a
Deo coronato magno imperatore anno primo.
EPISTOLA II. AD ARIBERTUM NARBONENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Queritur factam esse Judaeis potestatem allodia possidendi.
STEPHANUS papa ARIBERTO archiepiscopo Narbonae,
et omnibus potentatibus Septimaniae et Hispaniae
salutem.
Convenit nobis, qui clavem coelestis horrei vicibus

apostolicis suscepimus, etiam omni pestilentiae
gregis divini fidei medicinam porrigere: quod si non
possumus modios tritici, at saltem cestarium [sextarium]
valeamus impendere. Quapropter sumus dolore
tacti, usque ad mortem anxiati, cum cognovissemus
per teipsum, quod plebs Judaica Deo semper
rebellis, et nostris derogans caeremoniis infra fines
et territoria Christianorum allodia haereditatum in
villis et suburbanis, quasi incolae Christianorum,
possideant per quaedam regum Francorum praecepta:
quia ipsi inimici Domini quae . . . . sunt, ei periculose
mercati sunt: et quod vineas et agros illorum Christiani
homines excolant: et infra civitates et extra,
masculi et feminae Christianorum cum eisdem praevaricatoribus
habitantes, diu noctuque verbis blasphemiae

maculantur, et cuncta obsequia quae dici
aut excogitari possunt, miseri miseraeve praenotatis
canibus indesinenter exhibeant: praesertim cum hujusmodi
patribus Hebraeorum promissa ab electo jurislatore
illorum Mose, et successore ejus Josue, his
conclusa et terminata finibus, ab ipso Domino jurata
et tradita istis incredulis, et patribus eorum sceleratis,
pro ultione crucifixi Salvatoris merito sint ablata.
Et revera praeceptor Ecclesiae gregibus orthodoxis
significat inquiens: Quae societas luci et tenebris?
quae conventio Christi ad Belial? aut quis consensus
templo Dei cum idolis? [(II Cor. VI.)]
Et summi
consiliarius verbi admonet, dicens: Si quis dixerit ei
Ave [(II Joan. XI)]
, etc. Desunt caetera.
EPISTOLA III, sive

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.